Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. si rite sollemnem diem
  2. veneramur ore et pectore,
  3. si sub tuorum gaudio
  4. vestigiorum sternimur,
  5. paulisper huc inlabere,
  6. Christi favorem deferens,
  7. sensus gravati ut sentiant
  8. levamen indulgentiae.
  9. sic nulla iam restet mora,
  10. quin excitatam nobilis
  11. carnem resumat spiritus
  12. virtute perfunctam pari,
  13. ut, quae laborum particeps
  14. commune discrimen tulit,
  15. sit et coheres gloriae
  16. cunctis in aevum saeculis.