Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. haec ipsa virtus iusserat
  2. rubrum salum dehiscere,
  3. patente dum fundo aridum
  4. secura plebs iter terit.
  5. p.198
  6. nec non et ipsa nunc iubet
  7. servire sancto corpori
  8. pontum quietis lapsibus
  9. ad curva pronum litora.
  10. saxum molaris ponderis
  11. ut spuma candens innatat,
  12. tantique custos pigneris
  13. fiscella fertur fluctibus.
  14. cernunt stupentes navitae
  15. vectam remenso marmore
  16. labi retrorsum leniter
  17. aestu secundo et flamine.
  18. certant et ipsi concito
  19. pontum phaselo scindere,
  20. longe sed artus praevolant
  21. telluris ad mollem sinum;