Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. hic ille iam commotior,
  2. audesne, non felix, ait,
  3. p.172
  4. ‘ius hoc deorum et principum
  5. violare verbis asperis,
  6. ius et sacratum et publicum,
  7. cui cedit humanum genus,
  8. nec te iuventae fervidae
  9. instans periclum permovet?
  10. hoc namque decretum cape:
  11. aut ara ture et caespite
  12. precanda iam nunc est tibi,
  13. aut mors luenda est sanguine.’
  14. respondit ille altrinsecus:
  15. ‘age ergo, quidquid virium,
  16. quidquid potestatis tibi est,
  17. palam reluctor, exere!
  18. vox nostra quae sit, accipe:
  19. est Christus et Pater Deus:
  20. servi huius et testes sumus;
  21. extorque, si potes, fidem!