Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. totum cubile spiculis
  2. armant dolores anxii,
  3. insomne qui subter latus
  4. mucrone pulsent obvio.
  5. haec ille versutus vafra
  6. meditatus arte struxerat,
  7. sed Belzebulis callida
  8. commenta Christus destruit.
  9. nam carceralis caecitas
  10. splendore lucis fulgurat,
  11. duplexque morsus stipitis
  12. ruptis cavernis dissilit.
  13. agnoscit hic Vincentius
  14. adesse, quod speraverat,
  15. tanti laboris praemium,
  16. Christum datorem luminis.
  17. cernit deinde fragmina
  18. iam testularum mollibus
  19. vestire semet floribus,
  20. redolente nectar carcere.