Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. est intus imo ergastulo
  2. locus tenebris nigrior,
  3. quem saxa mersi fornicis
  4. angusta clausum strangulant.
  5. aeterna nox illic latet
  6. expers diurni sideris;
  7. p.184
  8. hic carcer horrendus suos
  9. habere fertur inferos.
  10. in hoc barathrum conicit
  11. truculentus hostis martyrem,
  12. lignoque plantas inserit
  13. divaricatis cruribus.
  14. quin addit et poenam novam
  15. crucis peritus artifex,
  16. nulli tyranno cognitam
  17. nec fando conpertam retro.
  18. fragmenta testarum iubet
  19. hirta, inpolitis angulis,
  20. acuminata, informia,
  21. tergo iacentis sternerent.