Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. hoc, quod laboras perdere
  2. tantis furoris viribus,
  3. vas est solutum ac fictile,
  4. quocumque frangendum modo.
  5. quin immo nunc enitere
  6. illum secare ac plectere
  7. qui perstat intus, qui tuam
  8. calcat, tyranne, insaniam.
  9. hunc, hunc lacesse, hunc discute,
  10. invictum, inexsuperabilem,
  11. nullis procellis subditum,
  12. solique subiectum Deo.’
  13. haec fatur et stridentibus
  14. laniatur uncis denuo,
  15. cui praetor ore subdolo
  16. anguina verba exsibilat:
  17. ‘si tanta callum pectoris
  18. praedurat obstinatio
  19. p.180
  20. pulvinar ut nostrum manu
  21. abomineris tangere,