Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. praesicca rursus ulcera,
  2. dum se cicatrix colligit
  3. refrigerati sanguinis,
  4. manus resulcans diruet.’
  5. p.178
  6. his contra Levites refert:
  7. ‘si iam tuorum perspicis
  8. languere virtutem canum,
  9. age ipse, maior carnifex,
  10. ostende quo pacto queant
  11. imos recessus scindere,
  12. manus et ipse intersere
  13. rivosque ferventes bibe.
  14. erras, cruente, si meam
  15. te rere poenam sumere
  16. cum membra morti obnoxia
  17. dilancinata interficis.
  18. est alter, est intrinsecus,
  19. violare quem nullus potest,
  20. liber, quietus, integer,
  21. exsors dolorum tristium.