Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. vix parens orbis populosa Poeni,
  2. ipsa vix Roma in solio locata
  3. te, decus nostrum, superare in isto
  4. munere digna est.
  5. omnibus portis sacer immolatus
  6. sanguis exclusit genus invidorum
  7. daemonum et nigras pepulit tenebras
  8. urbe piata.
  9. nullus umbrarum latet intus horror,
  10. pulsa nam pestis populum refugit;
  11. Christus in totis habitat plateis,
  12. Christus ubique est.
  13. martyrum credas patriam coronis
  14. debitam sacris, chorus unde surgens
  15. tendit in caelum niveus togatae
  16. nobilitatis,
  17. inde, vincenti, tua palma nata est,
  18. clerus hic tantum peperit triumphum,
  19. hic sacerdotum domus infulata
  20. Valeriorum.