Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sanguinem Iusti, cui Pastor haeret,
  2. ferculum duplex geminumque donum
  3. ferre Complutum gremio iuvabit
  4. membra duorum,
  5. ingeret Tingis sua Cassianum,
  6. festa Massylum monumenta regum,
  7. qui cinis gentes domitas coegit
  8. ad iuga Christi.
  9. singulis paucae, tribus aut duobus,
  10. p.160
  11. forsan et quinis aliquae placebunt
  12. testibus Christi prius hostiarum
  13. pignere functae:
  14. tu decem sanctos revehes et octo,
  15. Caesaraugusta studiosa Christo,
  16. verticem flavis oleis revincta,
  17. pacis honore,
  18. sola in occursum numerosiores
  19. martyrum turbas Domino parasti,
  20. sola praedives pietate multa
  21. luce frueris.