Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. carpite purpureas violas
  2. sanguineosque crocos metite,
  3. non caret his genialis hiems,
  4. laxat et arva tepens glacies,
  5. floribus ut cumulet calathos.
  6. ista comantibus e foliis
  7. munera, virgo puerque, date.
  8. ast ego serta choro in medio
  9. texta feram pede dactylico,
  10. p.156
  11. vilia, marcida, festa tamen.
  12. sic venerarier ossa libet
  13. ossibus altar et inpositum:
  14. illa Dei sita sub pedibus
  15. prospicit haec populosque suos
  16. carmine propitiata fovet.