Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. cedat amor lacrimantum hominum,
  2. qui celebrare suprema solent,
  3. flebile cedat et officium:
  4. ipsa elementa iubente Deo
  5. exequias tibi, virgo, ferunt.
  6. nunc locus Emerita est tumulo,
  7. clara colonia Vettoniae,
  8. quam memorabilis amnis Ana
  9. praeterit et viridante rapax
  10. gurgite moenia pulchra lavit.
  11. hic, ubi marmore perspicuo
  12. atria luminat alma nitor
  13. et peregrinus et indigena,
  14. relliquias cineresque sacros
  15. servat humus veneranda sinu.
  16. tecta corusca super rutilant
  17. de laquearibus aureolis
  18. saxaque caesa solum variant,
  19. floribus ut rosulenta putes
  20. prata rubescere multimodis.