Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. emicat inde columba repens
  2. martyris os nive candidior
  3. visa relinquere et astra sequi;
  4. spiritus hic erat Eulaliae
  5. lacteolus, celer, innocuus.
  6. colla fluunt abeunte anima
  7. et rogus igneus emoritur;
  8. pax datur artubus exanimis,
  9. flatus in aethere plaudit ovans
  10. templaque celsa petit volucer.
  11. vidit et ipse satelles avem
  12. feminae ab ore meare palam,
  13. obstupefactus et adtonitus
  14. prosilit et sua gesta fugit,
  15. lictor et ipse fugit pavidus.
  16. p.154
  17. ecce nivem glacialis hiems
  18. ingerit et tegit omne forum,
  19. membra tegit simul Eulaliae
  20. axe iacentia sub gelido
  21. pallioli vice linteoli.