Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. concinna visa urbanitas
  2. tractare nosmet ludicris?
  3. egon 2 cachinnis venditus
  4. acroma festivum fui?
  5. adeone nulla austeritas,
  6. censura nulla est fascibus?
  7. adeon securem publicam
  8. mollis retudit lenitas?
  9. p.128
  10. dicis, ' libenter oppetam,
  11. votiva mors est martyri.'
  12. est ista vobis, novimus,
  13. persuasionis vanitas.
  14. sed non volenti inpertiam
  15. praestetur ut mortis citae
  16. conpendiosus exitus,
  17. perire raptim non dabo.
  18. vitam tenebo et differam
  19. poenis morarum iugibus,
  20. et mors inextricabilis
  21. longos dolores protrahet.