Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. committe formas pestium
  2. et confer alternas lues:
  3. carnisne morbus foedior,
  4. an mentis et morum ulcera?
  5. nostri per artus debiles
  6. intus decoris integri
  7. p.122
  8. sensum venusti innoxium
  9. laboris 1 expertes gerunt.
  10. vestros valentes corpore
  11. interna corrumpit lepra,
  12. errorque mancum claudicat
  13. et caeca fraus nihil videt.
  14. quemvis tuorum principum,1
  15. qui veste et ore praenitent,
  16. magis probabo debilem
  17. quam quis meorum est pauperum
  18. hunc, qui superbit serico,
  19. quem currus inflatum vehit,
  20. hydrops aquosus lucido
  21. tendit veneno intrinsecus.