Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. esse levem cruciatum, si modo conferas futura,
  2. quae Deus ipse viris intermina fortibus spopondit;
  3. merce doloris emi spem luminis et diem perennem,
  4. omne malum volucri cum tempore transvolare cursim,
  5. nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat.
  6. se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris,
  7. p.332
  8. seque caput gladio submittere, sanguinem dieare;
  9. qui sociare animam Christo velit, ut eomes sequatur,
  10. his ubi corda virum Christo calefacta praeparavit,
  11. ducitur ante alios proconsule perfurente vinetus.
  12. antra latent Tyriae Carthaginis abditis reposta,
  13. conscia tartareae caliginis, abdicata soli.
  14. clausus in his specubus sanctus Cyprianus et eatena
  15. nexus utramque manum nomen Patris invocat supremi:
  16. ‘omnipotens genitor Christi Deus et creator orbis,
  17. Christe parens hominis, quem diligis et vetas perire,
  18. ille ego, vipereis quem tu bonus oblitum venenis,
  19. criminibus variis tinctum, miseratus abluisti
  20. iamque tuus fieri mandas, fio Cyprianus alter
  21. et novus ex veteri nec iam reus aut noeens, ut ante.