Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. esse levem cruciatum, si modo conferas futura,
  2. quae Deus ipse viris intermina fortibus spopondit;
  3. merce doloris emi spem luminis et diem perennem,
  4. omne malum volucri cum tempore transvolare cursim,
  5. nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat.
  6. se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris,