Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti,
  2. iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
  3. exuitur tenui vultus cute, transit in severam,
  4. deflua caesaries conpescitur ad breves capillos,
  5. ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere,
  6. vivere iustitia Christi, penetrare dogma nostrum,
  7. his igitur meritis dignissimus usque episcopale
  8. provehitur solium doctor, capit et sedile summum.
  9. Valerianus opum princeps erat atque Gallienus;
  10. constituere simul poenam capitis Deum fatenti.
  11. milia terrigenum spurcissima iusserant sacrari,
  12. contra animos populi doctor Cyprianus incitabat,
  13. ne quis ab egregiae virtutis honore discreparet,
  14. neu fidei pretium quis sumere degener timeret.
  15. esse levem cruciatum, si modo conferas futura,
  16. quae Deus ipse viris intermina fortibus spopondit;
  17. merce doloris emi spem luminis et diem perennem,
  18. omne malum volucri cum tempore transvolare cursim,
  19. nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat.
  20. se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris,