Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Punica terra tulit, quo splendeat omne quidquid usquam est,
  2. inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum,
  3. est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster,
  4. incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet,
  5. sola superstes agit de corpore, sola obire nescit,
  6. dum genus esse hominum Christus sinet et vigere mundum.
  7. dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum,
  8. te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet.
  9. Spiritus ille Dei, qui Auxerat auctor in prophetas,
  10. fontibus eloquii te caelitus actus inrigavit.
  11. o nive candidius linguae genus! o novum saporem!
  12. ut liquor ambrosius cor mitigat, inbuit palatum,
  13. sedem animae penetrat, mentem fovet et pererrat artus,
  14. sic Deus interius sentitur et inditur medullis.
  15. unde bonum subitum terris dederis, Pater, revela.
  16. derat apostolicis scriptis opulentus executor:
  17. cligitur locuples facundia, quae doceret orbem
  18. quaeque voluminibus Pauli famulata disputaret,
  19. quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent
  20. sive timoris opus seu mystica vel profunda Christi.