Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. ‘Plus solito coeunt ad gaudia: dic, amice, quid sit.
  2. Romam per omnem cursitant ovantque.’
  3. ‘Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi,
  4. Pauli atque Petri nobilis cruore,
  5. unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno,
  6. vidit superba morte laureatum.
  7. scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,
  8. binis dicatum caespitem tropaeis,
  9. et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem
  10. bis fluxit imber sanguinis per herbas.
  11. prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis
  12. pendere iussum praeminente ligno,
  13. ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis
  14. ambire tanti gloriam Magistri
  15. exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis,
  16. quo spectet imum stipitem cerebro.
  17. p.324
  18. flgitur ergo manus subter, sola versus in cacumen,
  19. hoc mente maior, quo minor figura.
  20. noverat ex humili caelum citius solere adiri;
  21. deiecit ora spiritum daturus.