Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus
  2. lucis honoratae praemia restituens,
  3. inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni
  4. Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
  5. sic te pro populo, cuius tibi credita vita est,
  6. orantem Christus audiat omnipotens;