Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. concurrit Samnitis atrox, habitator et altae
  2. Campanus Capuae, iamque Nolanus adest,
  3. quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum
  4. pigneribus rapidum carpere gestit iter.
  5. vix capiunt patuli populorum gaudia campi,
  6. haeret et in magnis densa cohors spatiis,
  7. angustum tantis illud specus esse catervis
  8. haud dubium est, ampla fauce licet pateat,
  9. stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum
  10. tunc adeat cultu nobile regifico,
  11. parietibus celsum sublimibus atque superba
  12. p.320
  13. maiestate potens muneribusque opulens.
  14. ordo columnarum geminus laquearia tecti
  15. sustinet auratis suppositus trabibus.
  16. adduntur graciles tecto breviore recessus,
  17. qui laterum seriem iugiter exsinuent.
  18. at medios aperit tractus via latior alti
  19. culminis exsurgens editiore apice.
  20. fronte sub adversa gradibus sublime tribunal
  21. tollitur, antistes praedicat unde Deum.