Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret,
  2. parte rubent frondes, parte madescit humus,
  3. exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo
  4. multicolor fucus digerit omne nefas,
  5. picta super tumulum species liquidis viget umbris
  6. effigians fracti membra cruenta viri.
  7. rorantes saxorum apices vidi, optime papa,
  8. purpureasque notas vepribus inpositas.
  9. p.314
  10. docta manus virides imitando effingere dumos
  11. luserat e minio russeolam saniem.
  12. cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo
  13. membra per incertos sparsa iacere situs,
  14. addiderat caros gressu lacrimisque sequentes,
  15. devia quo fractum semita monstrat iter.
  16. maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant,
  17. inplebantque sinus visceribus laceris.
  18. ille caput niveum conplectitur ac reverendam
  19. canitiem molli confovet in gremio;
  20. hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas
  21. et genua et crurum fragmina nuda legit.