Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. huius ad extremum, sequitur qua pulvere summo
  2. cornipedum refugas orbita trita vias,
  3. crura viri innectit laqueus nodoque tenaci
  4. adstringit plantas cumque rudente ligat,
  5. postquam conposito satis instruxere paratu
  6. martyris ad poenam verbera, vincla, feras,
  7. instigant subitis clamoribus atque flagellis,
  8. iliaque infestis perfodiunt stimulis,
  9. ultima vox audita senis venerabilis haec est:
  10. hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam.
  11. prorumpunt alacres caecoque errore feruntur,
  12. qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.
  13. incendit feritas, rapit impetus et fragor urget,
  14. nec cursus volucer mobile sentit onus.
  15. per silvas, per saxa ruunt, non ripa retardat
  16. fluminis aut torrens oppositus cohibet,
  17. prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt,
  18. prona, fragosa petunt, ardua transibunt,
  19. scissa minutatim labefacto corpore frusta
  20. carpit spinigeris stirpibus hirtus ager.