Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. inridet hoc Asclepiades laetior,
  2. addit deinde: ‘numquid inclementius,
  3. sicut solebas, es paratus dicere?
  4. effare quidvis ac perora et dissere.
  5. permitto vocem libere ut exerceas.’
  6. Romanus alto corde suspirans diu
  7. gemitu querellam traxit et sic orsus est:
  8. ‘Christum loquenti lingua numquam defuit,
  9. nec verba quaeras quo regantur organo,
  10. cum praedicatur ipse verborum dator.
  11. qui fecit ut vis vocis expressa intimo
  12. pulmone et oris torta sub testudine
  13. nunc ex palato det repercussos sonos,
  14. nunc temperetur dentium de pectine,
  15. sitque his agendis lingua plectrum mobile,
  16. si mandet idem faucium sic fistulas
  17. spirare flatu concinentes consono
  18. ut verba in ipsis explicent meatibus,
  19. vel exitu oris cymbalis profarier
  20. nunc pressa parce labra, nunc hiantia,