Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. linguam deinde longe ab ore protrahens
  2. scalpellum in usque guttur insertans agit.
  3. illo secante fila sensim singula
  4. numquam momordit martyr aut os dentibus
  5. conpressit artis nec cruorem sorbuit.
  6. inmotus et patente rictu constitit
  7. dum sanguis extra defluit scaturriens;
  8. perfusa pulcher menta russo stemmate
  9. fert et cruenti pectoris spectat decus
  10. fruiturque et ostro vestis ut iam regiae.
  11. praefectus ergo ratus elinguem virum
  12. cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens
  13. nil in deorum blateraret dedecus,
  14. iubet reduci iam tacentem ac debilem
  15. multo loquentis turbine olim territus.
  16. reponit aras ad tribunal denuo
  17. et tus et ignem vividum in carbonibus
  18. taurina et exta vel suilla abdomina:
  19. ingressus ille, ut hos paratus perspicit,
  20. insufflat, ipsos ceu videret daemonas.