Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. libet experiri, Lerna sicut traditur,
  2. utrum renatis pullulascat artubus,
  3. ac se inminuti corporis damnis novum
  4. instauret: ipse praesto erit tunc Hercules
  5. hydrina suetus ustuire vulnera.
  6. iam nunc secandi doctus adsit artifex,
  7. qui cuncta norit viscerum confinia
  8. p.288
  9. vel nexa nervis disparare vincula.
  10. date hunc, revulsis qui medetur ossibus
  11. aut fracta nodis sarciens conpaginat.
  12. linguam priorem detrahat radicitus,
  13. quae corpore omni sola vivit nequior;
  14. illa et procaci pessima in nostros deos
  15. invecta motu fas profanavit vetus,
  16. audax et ipsi non pepercit principi.’
  17. Aristo quidam medicus accitus venit,
  18. proferre linguam praecipit: profert statim
  19. martyr retectam, pandit ima et faucium;
  20. ille et palatum tractat et digito exitum
  21. vocis pererrans vulneri explorat locum.