Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. trepidare taeter carnifex rebus novis
  2. turbatus, et qua posset arte insistere,
  3. versare torres cum favillis umidis,
  4. prunas maniplis confovere stuppeis '
  5. et semen ignis inter undas quaerere.
  6. quod cum tumenti nuntiatum iudici,
  7. commovit 1 iram fellis inplacabilis:
  8. ‘quousque tandem summus hic nobis magus
  9. inludet,’ inquit, ‘Thessalorum carmine
  10. poenam peritus vertere in ludibrium?
  11. fortasse cervix, si secandam iussero
  12. flecti sub ensem, non patebit vulneri:
  13. vel amputatum plaga collum dividens
  14. rursus coibit ac reglutinabitur,
  15. umerisque vertex eminebit additus.
  16. temptemus igitur ante partem quampiam
  17. truncare ferro corporis superstitis,
  18. ne morte simpla criminosus multiplex
  19. cadat vel una perfidus caede oppetat:
  20. quot membra gestat, tot modis pereat volo.