Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. hoc opto lumen imperator noverit
  2. tuus meusque, si velit fieri meus;
  3. nam si resistit Christiano nomini,
  4. meus ille talis imperator non erit:
  5. scelus iubenti, crede, numquam serviam.’
  6. statis, ministri? clamitans iudex ait,
  7. ‘statis manusque continetis vindices?
  8. non rupta sulcis dissecatis viscera,
  9. p.260
  10. animam nec intus abditam rimamini,
  11. erumpit unde vox profana in principem?’
  12. scindunt utrumque milites taeterrima
  13. mucrone hiulco pensilis latus viri,
  14. sulcant per artus longa tractim vulnera,
  15. obliqua rectis, recta transversis secant,
  16. et iam refectis pectus albet ossibus.
  17. nitendo anhelant, diffluunt sudoribus,
  18. cum sit quietus heros in quem saeviunt.
  19. haec inter addit sponte Romanus loqui:
  20. ‘si quaeris, o praefecte, verum noscere,
  21. hoc omne, quidquid lancinamur, non dolet.