Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. accingere ergo, quisquis es, nequissime,
  2. pro principali rite nobiscum deos
  3. orare vita vel, quod hostem publicum
  4. pati necesse est, solve poenam sanguine,
  5. sprevisse templa respuisse est principem.’
  6. tunc ille: ‘numquam pro salute et maximis
  7. fortissimisque principis cohortibus
  8. aliter precabor quam fidele ut militent
  9. Christique lymphis ut renascantur Patri,
  10. capiant et ipsum caelitus Paraclitum,
  11. ut idolorum respuant caliginem,
  12. cernant ut illud lumen aeternae spei
  13. non suculentis influens obtutibus
  14. nec corporales per fenestras emicans,
  15. puris sed intus quod relucet mentibus.
  16. pupilla carnis crassa crassum perspicit,
  17. et res caduca quod resolvendum est videt:
  18. liquidis videndis aptus est animae liquor;
  19. natura fervens sola ferventissimae
  20. divinitatis vim coruscantem capit.