Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. o fas priorum! moris o prisci status!
  2. inventa regum pro salute publica
  3. Pompiliorum nostra carpunt saecula,
  4. quis hos sophistas error invexit novus,
  5. qui non colendos esse divos disputent?
  6. nunc dogma nobis Christianum nascitur
  7. post evolutos mille demum consules
  8. ab urbe Roma, ne retexam Nestoras.
  9. quidquid novellum surgit, olim non fuit.
  10. vis summa rerum nosse? Pyrrham consule.
  11. ubi iste vester tunc erat summus Deus,
  12. divum favore cum puer Mavortius
  13. fundaret arcem septicollem Romulus?
  14. quod Roma pollet auspicato condita,
  15. Iovi Statori debet et dis ceteris.
  16. hoc sanctum ab aevo est, hoc ab atavis traditum:
  17. p.258
  18. placanda nobis pro triumphis principis
  19. delubra, faustus ut secundet gloriam
  20. procinctus, utque subiugatis hostibus
  21. ductor quietum frenet orbem legibus.