Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. deasceato supplicare stipiti,
  2. verris cruore scripta saxa spargere,
  3. aras ofellis obsecrare bubulis,
  4. homines fuisse cum scias, quos consecras,
  5. urnas reorum morticinas lambere?
  6. desiste, iudex saeculi, tantum nefas
  7. viris iubere fortibusque et liberis,
  8. nil est amore veritatis celsius.
  9. Dei perennis nomen adserentibus
  10. nihil pavori est, mors et ipsa subiacet.’
  11. p.256
  12. dudum coquebat disserente martyre
  13. Asclepiades intus iram subdolam
  14. stomachatus alto felle, dum longum silet
  15. bilemque tectis concipit praecordiis;
  16. tandem latentis vim furoris evomit:
  17. ‘pro Iuppiter! quid est quod ex hoc audio?
  18. stat inter aras et deorum imagines
  19. et, quod fateri cogor, in medio foro
  20. tacente memet, ac perorat perditus,
  21. quidquid sacrorum est ore foedans inpio.