Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sit satis quod capta primo vita sub chirographo
  2. debitum persolvit omne functa rebus Caesaris;
  3. tempus est Deo rependi quidquid est proprium Dei.
  4. ite, signorum magistri, et vos, tribuni, absistite.
  5. aureos auferte torques, sauciorum praemia!
  6. clara nos hinc angelorum iam vocant stipendia.
  7. Christus illic candidatis praesidet cohortibus,
  8. p.104
  9. et throno regnans ab alto damnat infames deos
  10. vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis.’
  11. haec loquentes obruuntur mille poenis martyres;
  12. nexibus manus utrasque flexus involvit rigor,
  13. et chalybs adtrita colla gravibus ambit circulis.
  14. o vetustatis silentis obsoleta oblivio!
  15. invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur.
  16. chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit,
  17. ne tenacibus libellis erudita saecula
  18. ordinem, tempus modumque passionis proditum
  19. dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.
  20. hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia,
  21. iugibus longum catenis an capillum paverint,