Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat,
  2. idolis litare nigris, esse Christi defugas.
  3. liberam succincta ferro pestis urgebat fidem;
  4. illa virgas et secures et bisulcas ungulas
  5. ultro fortis expetebat Christi amore interrita.
  6. carcer inligata duris colla bacis inpedit,
  7. barbaras forum per omne tortor exercet manus,
  8. veritas crimen putatur, vox fidelis plectitur.
  9. tunc et ense caesa virtus triste percussit solum
  10. et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit.
  11. dulce tunc iustis cremari, dulce ferrum perpeti.
  12. hic duorum cara fratrum concalescunt pectora,
  13. fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas.
  14. stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima,
  15. seu foret praebenda cervix ad bipennem publicam
  16. verberum post vim crepantum, post catastas igneas,
  17. sive pardis offerendum pectus aut leonibus.
  18. ‘nosne Christo procreati mammonae dicabimur
  19. et Dei formam gerentes serviemus saeculo?
  20. absit ut caelestis ignis se tenebris misceat.