Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nil suis bonus negavit Christus umquam testibus,
  2. testibus quos nec catenae, dura nec mors terruit
  3. unicum Deum fateri sanguinis dispendio,
  4. sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior.
  5. hoc genus mortis decorum est, hoc probis dignum viris,
  6. membra morbis exedenda, texta venis languidis,
  7. hostico donare ferro, morte et hostem vincere.
  8. pulchra res ictum sub ense persecutoris pati.
  9. nobilis per vulnus amplum porta iustis panditur:
  10. lota mens in fonte rubro sede cordis exilit.
  11. nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant
  12. milites quos ad perenne cingulum Christus vocat,
  13. sueta virtus bello et armis militat sacrariis. 1
  14. Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis
  15. proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis
  16. praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.
  17. vile censent expeditis ferre dextris spicula,
  18. machinis murum ferire, castra fossis cingere,
  19. inpias manus cruentis inquinare stragibus.
  20. forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros