Cento

Proba

Proba, active 4th century. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. haec mea magna fides. I o terque quaterque beati,
  2. quae uobis, quae digna, uiri, pro laudibus istis
  3. praemia posse rear solui, I quae dona parari?
  4. accipite ergo animis: I quae uos a stirpe parentum
  5. prima tulit tellus, eadem uos ubere laeto
  6. accipiet. I reuocate animum maestumque timorem [*]( Luc. 24, 38 )
  7. mittite I et uosmet rebus seruate secundis.
  8. quod super est, laeti bene gestis ordine rebus
  9. pacem orate manu, I pacem laudate sedentes [*]( Ioann. 20, 21 )
  10. magnanimi; I pacis solum inuiolabile pignus.\'
  11. et simul his dictis faciem ostendebat et I ora, [*]( Luc. 24, 40 )
  12. ora manusque ambas populataque I pectora ferro:
  13. immiscentque manus manibus I gaudentque tuentes.
  14. nec uidisse semel satis est: iuuat usque morari