Cento

Proba

Proba, active 4th century. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. si qua fidem tanto est operi latura uetustas.
  2. namque — fatebor enim — I leuium spectacula rerum
  3. semper equos atque arma uirum pugnasque canebam
  4. et studio incassum I uolui exercere laborem.
  5. omnia temptanti I potior sententia uisa est
  6. pandere res altas terra et caligine mersas.
  7. inque dies I aliquid iam dudum inuadere magnum
  8. mens agitat mihi nec placida contenta quiete est.j
  9. ore fauete omnes | laetasque aduertite mentes,
  10. matres atque uiri I pueri innuptaeque puellae.
  11. Principio caelum ac terras camposque liquentes [*]( Gen. 1, 1 )
  12. lucentemque globum lunae I solisque labores [*]( Gen. 1, 16 )
  13. ipse pater statuit, I uos, o clarissima mundi I
  14. lumina, labentem caelo quae ducitis annum.
  15. nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aether, [*]( Gen. 1, 2 )