Cento

Proba

Proba, active 4th century. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. suasit enim, I scis ipse, neque est te fallere cuiquam.
  2. ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error,
  3. contigimusque manu I quod non sua seminat arbor.\'
  4. tum pater omnipotens I solio sic infit ab alto: [*]( Gen. 3, 14 sq. )
  5. \'accipite ergo animis atque haec mea figite dicta:
  6. [*]( 231] A. XII, 926. VI, 551. 232] A. III, 574. 233] A. V, 394. VI, 695. 234] A. VIII, 335. XII, 931. 235] A. X, 615 (668. XI, 790). III, 648. 236] A. XI, 812. X, 110. 237] G. III, 216 (A. IIII, 211. 570. XI, 734). G. II, 126. 238] A. IIII, 563 (in mut. in sub; uersatf). 239] A. II, 84. G. IIII, 458. 240] A. X, 386 (sodalis mut. in peremit). 241] A. X, 367 (equos). G. IIII, 447 (cuiquam Pc). 242] E. VIII, 41. 243] A. XI, 245 (manum). VI, 206 (arbos). 244] G. II, 325 (A, VII, 770. X, 100). A. XI, 301 (rex mut. in sic). 245] A. X, 104. )[*]( 231 que om. L sonentia S 232 Attolletque (-litque m2) n labit P 233 immago (m pr. del. m2) S post hunc uersum, id quod intellegitur ex posuere in u. 234, unus excidit, cuius prior pars fuisse uidetur saepius occurrens (A. VI, 696) 234 uerba ada excusantis L in marg. meruit L inquid LT et (corr. m2) Sn 235 uoceque P uocemque (in marg. m2 cum uoce) n tremesco (-isco m2) S tremesco Lb tremisco (-esco m2) it 236 monitique sinistri S 237 Feminam A tristes S sucos] speciem (in marg. m2 tristes sucos tardosque sapores) n 238 dolos (ex dolus) Lb sub (eras.) n (in marg. m2 in) uersat n 239 nefando A\' 240 crudeli om. A cede (in marg. m2 morte) n 241 este P fallere (re s. u.) T quicquam n quidquam A 242 me] ne La abstullit P et (corr. m2) S 243 Contingimusque P et (n alt. eras.) La suo T arbos n ubi serpenti male dicit n 244 sit (sic m2) S serpenti adae et euue L in marg, 245 adque PL )
    584
  7. tuque prior, I scelere ante alios inmanior omnis,I
  8. quem nec longa dies pietas nec mitigat ulla,
  9. hortator scelerum, I coluber, mala gramina pastus
  10. desidia latamque trahens inglorius aluum
  11. cede locis, I nullis hominum cogentibus, ipse,
  12. tenuis ubi argilla et dumosis calculus aruis.\'
  13. \'at tibi pro scelere\' exclamat, \'pro talibus ausis [*]( Gen. 3, 17 sqq, )
  14. omne aeuum ferro teritur, I primusque per artem,
  15. heu miserande puer, I terram insectabere rastris
  16. et sonitu terrebis aues: I horrebit in aruis
  17. carduus et spinis surget paliurus acutis
  18. lappaeque tribolique I et fallax herba ueneni.
  19. at si triticeam in messem robustaque farra
  20. exercebis humum, I frustra spectabis aceruum
  21. concussaque famem in siluis solabere quercu.