Cento

Proba

Proba, active 4th century. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. laurigerosque sequi tripodas et inania uota
  2. iurgantesque deos procerum uictosque penates:
  3. nullus enim labor est uerbis extendere famam
  4. atque hominum studiis paruam disquirere laudem:
  5. Castalio sed fonte madens imitata beatos
  6. quae sitiens hausi sanctae libamina lucis
  7. hinc canere incipiam. praesens, deus, erige mentem;
  8. Uergilium cecinisse loquar pia munera Christi:
  9. rem nulli obscuram repetens ab origine pergam,
  10. si qua fides animo, si uera infusa per artus
  11. mens agitat molem et toto se corpore miscet
  12. spiritus et quantum non noxia corpora tardant
  13. terrenique hebetant artus moribundaque membra.
  14. O pater, o hominum rerumque aeterna potestas,
  15. da facilem cursum atque I animis inlabere nostris,