Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

[*](Wirceb. fol. 112 ) Dauid sanctus magisterium diuinae instituens eruditionis et (in)dissolubilis uerbi in hominibus constituens fundamentum, dum omne in se in quod electus fuerat exultat, primi psalmi opus dirigens et diuinae naturae ostendit gloriam et uiuendi omnibus posuit disciplinam dicens: beatus uir qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. Cui necessario psalmo, quia primus est omni principium est, titulus in superscribtione non ponitur, quoniam qui id quod primum fuit nouit et ita non fecerit, possidentis peccati titulus non tenetur, sicut scribtum est: quis enim uocat per se uocitum? et alibi: iusto lex posita non est. Quod quamuis profeticus sermo deo soli qui solus hoc potuit adsignet, tamen et nos ita deo Christo seruire persuadit, ut peccatorum nube detersa et Christi in nos natiuitate reparata,