Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

ut diuisa temporum numeris et dierum habitaculum praestarent homini laboranti in opus Christi nec constitutum diuinae uoluntatis excederet, qui ad praebendum nostri ministerium diuina instituta seruare uoluisset; sic enim scribtum est de hiis: pater uester diabolus ab initio mendax fuit, et necesse est, cuius initium mendacii natura dedit, uiam ueritatis tenere non possit. Propter quod uos hortor et moneo, ut qui baptizati in Christo I Christum induistis reiectis saeculi tenebris tamquam in die honeste ambuletis et, sicut apostolus ait, nemo uos depraedetur secundum philosophiam mundi huius et non secundum Christum; sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum et quae uidentur mortalia sunt; [*]( 1 Sirac. 17, 30. qui aduocat] Amos 5, 8; Iob. 5, 10. 4 dil. fr.] cf. Iac. 1, 16. 19; 2, 5. 6 ep. Iudae 12.13. 10 quorum iudicium] II. Petro 2, 3. 18 Io. 8,44. 21 Gal. 3, 27. 22 reiectis] Rom. 13, 12. 13. 23 nemo] Col. 2, 8. 25 sapientia] I. Cor. 3, 19; cf. Prisco prolog. in canones necnon can. IV et LXXXIX. 26 quae uidentur] II. Cor. 4,18; cf. Prisco can. XI. ) [*]( 5 PEIRICulA, U lin. del 8 fAEROCł$] Graece: xuficmx fypux 9 tUR\'PltubINES, E ex I fact. 14 uerba NU(D. — bAB. scriptura coartata exarantur, cf. 55, 23; 61, 5 15 pRAEStAREt NEC] cf. €ST supra 61, 7 18 SCRIBTU(T)b€ 19 NAtURAE 25 [Xj pCT) )

65
nam quae non uidentur aeterna. Animaduertentes enim sensum lectae lectionis dicentis: in principio fecit deus caelum et terram, scitote omnia deum fecisse quae facta sunt et conpactis inter

se aelementis solidatam caeli extendisse naturam sicque usu aeris uentorum potestatibus dato quadripertita temporum uice anni cursus et stellarum constitutas dispositiones. Cum enim uerbum diuinae uirtutis apparuit dicens: fiat lux, uniuersa quae erant intenebrata patuerunt et nocte uesperis ab splendore lucis diuisa, singulis quibusque rebus in locum dispositi ordinis segregatis, terra solidata est, ut alterutro aelementorum ministerio praecurrente par temporum uice usum dispositi operis spiritu uitae animata proferret, non quod terra uel caelum aut datis ex cognatis aelementis terrigenis principatibus spiritus propriae potestatis aliquid acceperit, sed ut rerum materia praeparata sermo diuinus facturae opus intrans sapientium praeceptorum instituta conpleret, tenens forum saeculi in habitaculum hominum constitutum. Denique his omnibus quae conuersatio mundi possidet secundum genus suum factis hominem

ad imaginem et similitudinem suam deus fecit acceptoque limo terreni habitaculi nostrum corpus animauit, ut domino rerum omnium homine praeposito in eo sabbatum idest requiem suam poneret, ubi imaginem suam et similitudinem corporasset, ac post traduce natura hospitium corporale homo ex homine praesumens caro nasceretur ex carne, in quo constitutis nobis et diuinorum mandatorum iussa sectantibus mundi opus et terrenae materiae I naturam castificata caro uinceret, (et) homo ministerio saeculi usus non concupiscentiae uoluntate deceptus haberet [*]( 2 Gen. 1, 1. 8 Gen. 1, 3. 19 Gen. 1, 21. hominem] Gen. 1, 27. ) [*]( 2 leCT€ 4 SOllTATAOD, T (in hl) eras. 6 STtlARUO), E ex I corr.(?) 7 g I corr. 9 UESPERES, E (in ftES) eras. 12 blSpOTITI, T (in POt) lin. del. 17 LORUm 24 pRAESU ffiENSCICARO, C in uersus fine eras. 25 qUO] ita cod. 27 Et deest ) [*]( XVIII. Priscill. ) [*]( 6 )

66
in se testimonium imaginis et similitudinis dei et clarificatus in corpore templum fieret domini, ut sabbatizato in omnibus mundo requiem, quam in se deo promiserat, praesentaret.-

Denique ipse deus noster per omnem scribturam in se cuncta disponens dici se omne quod dicitur uoluit, ut solus potens saluare perdere in unoquoque opere nuncupati uerbi peccantibus

poenam et laborantibus in se gloriam non negaret, sicut scribtum est: ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum et qui crediderit in eo non erubescet; uobis autem hic honor credentibus; non credentibus uero lapidem quem reprobauerunt aedificantes hic factus est in capud anguli et lapis offensionis et petra scandali, qui offendunt uerbo nec credunt, ut intellegatis, qualiter unius rei nomen alteris in incrementum fidei esset, I alteris in offensionem poena peccati. Ipse namque se intrantibus ianuam, ipse in praeceptis dei ambulantibus uiam, ipse sitientibus iustitiae fontem, ipse esurientibus panem, ipse se uineam credentibus posuit in salutem, sicut scribtum est in euuangelio: ego uitis, uos autem sarmenta, ut, qui omnia in omnibus agnosceret, Christum nulli nomini uel potest-ati parte concessa unum deum crederet, quem unum in omnibus inueniret, sicut scribtum est:

ut in nomine Iesu omne genu curuetur caelestium et terrestrium et inferorum et omnis lingua confiteatur quoniam dominus Iesus Christus in gloriam dei patris, sicut et ipse per profetam ait: ego sum deus et ante me non fuit alius et post me non erit similis mihi; ego deus et non est [*]( 2 cf. I. Cor. 3, 16. 17; 6,19; II. Cor. 6,16. 5 cf. Eph. 1, 21. solus] cf. Iac. 4, 12. 8 I. Petro 2, 6-8; Es. 28, 16. 16 cf. Io. 10, 9. uiam] cf. Io. 14, 6. 17 cf. Matth. 5, 6. panem] cf. Io. 6, 35. 19 Io. 15, 5. omnia] cf. Col. 3, 11. 22 Philipp. 2, 10. 11. 26 Es. 43, 10. 11. ) [*]( S€I l?rS 3 bõ.] an scrib. b€US? cf. 76, 27 6 U€R6€, E (in BE) lin. del., deinde ex parte eras. 9 ERUf>ESCEt, E ex 1 fact. 15 pEC CATA, A (in tA) lin., deinde etiam ras. del. 17 IUSTITIAOD, (D ras. del. 20 potEStAtJS, uid. supra 3, 9; 37, 20. )

67
praeter me qui saluos faciat; item ibi: ego primus et ego posthaec et praeter me non est deus; quis sicut ego? item per Hieremiam: hic est deus noster et non reputabitur alius I absque eum qui inuenit omnem uiam sapientiae et dedit eam Iacob puero suo et Istrahel dilecto suo; posthaec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est.

Et ideo et uos, dilectissimi mihi, castificate animas uestras ad obaudiendum fidei et exuentes a uobis ueterem hominem cum omnibus actibus et concupiscentiis suis induite in uobis nouum hominem et per intellectum spiritalium uirtutum in opus lectae lectionis intrantes parate in uobis

caelum et terram domini, sicut scribtum est: caelum caeli domino, et alibi domino dicente: estote mihi terra uoluntaria, ut ignorantiae uespero dissoluto exclametur in uobis: fiat flux, sicut scribtum est: inluminare, inluminare Hierusalem, ac tenebra corruptibilis corporis castigata et diuini spiritus in uobis luce composita appellemini dies domini. Qui enim haec in operibus agit Christi, primum in agnitionem sui diem conplens secundo in gradu positus recte omnium man-J datorum discit firmamentum, ut illud quod in se fuerit sterile uerbo domini fecundatum pluuia diuinae praedicationis excepta in omnem gratiam catholicae professionis erudit sicque arans in spe fidei suae fructus colligens, in gloriam perfectae [*]( 1 ego primus] Es. 44, (5. 3 Bar. 3, 36-38. 8 I. Petro 1, 22. 9 exeuntes] Col. 3, 9.10; Gal. 5, 24. 13 Ps. 113,16. 14 cf. Ezech. 36, 35, ubi tamen exstat \'uoluptatis\'; cf. Speculum Aug. ed. Weihrich p. 684 sq.; uid. etiam Orosium, lib. apolog., c. 33: praebeat se unusquisque nostrum deo terram uoluntariam. 16 Gen. 1, 3. inluminare] Es. 16,1. 23 I. Cor. 9,10. ) [*]( 1 qUlbAlU0S, littera b non deleta ItEmJr,J 5 PJlpU€KO SUO; etiam ante PUERO fuisse uidetur SUO, cf. supra 5,20 8 bl C A UtlSSICDI 12 ĮECtE, cf. 65, 2 13 SCRlr,TUm, cf. 62, 13 15 UT] cod. AUT 21 blSCIT scripsi, cod.: blCITUR flRODA mENTORUm, OR ras. del. 23 PROfESSłONES, cf. 42, 15 ERUI hiT] nolui mutare in ERUÖIA 1 (pro UT in u. 21 fortasse ET scrib. est) SICqUA€ ) [*]( 5* )

68
septimanae et opus crescens, reformans in se eclesiam domini per fidem Christi, sicut scribtum est: sapientia aedificauit sibi domum et fundauit illam columnis septem; in quam domum et uos tamquam lapides

uiui aedificamini in domos spiritales, offerentes hostias inmaculatas acceptabiles deo, tamquam renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili, uerbo dei uiui et permanentes in aeternum, ut facti sabbatum domini et ab omnibus mundi actibus feriati nihil debeatis saeculo, sed requiescatis in Christo. [*]( 2 Prou. 9, 1. 4 I. Petr. 2, 5. 6 renati] I. Petr. 1, 23. ) [*]( 9 Re\'qUI€SCAT?N XpO-\' •ffNIT-TRACTATUS C€N€SIS-\'irvJCipiT Exbοό\'i; loco exbobl antea fuisse uidetur EIUSbEm. )

69

Sufficiebat quidem credentibus dei sermo, qui apostolico testimonio cum ipsa in nos ueritatis uirtute transfusus absolutionem dicti in parabolis sermonis edocuit dicente Paulo: pasca nostrum inmolatus est Christus; sed quia non statim significatio uisibilium et efficientiam rerum et temporum demonstrationem et dispositae in nos naturae intellegentiam conpraehendit, licet conparatio terrenorum ad deum [*](wirceb). fol. 91b ) nulla sit,

tamen, quia omnis scribtura interpraetationem indiget et humanae intellegentiae infirmitas cogit rerum species terrenarum tamquam superiorum indices quaerere, ut uisibilium consuetudine familiariter admonente ad insolitos [*]( 6 I. Cor. 5, 7. 10 II. Petro 1, 20; Bachiarius, prof. fid. ed. Migne 20, 1034 A. ) [*]( 3 Hilarius, de trin. lib. 11, 1: Sufficiebat, quidom credentibus dei sermo, qui in aures nostras euangelistae testimonio cum ipsa ueritatis suae uirtute transfusus est, cum dicit dominus \'euntes e. q. s.\'; Faustini fid. (Migne 13, 79): Sufficiebat fides conscripta apud Nicaeam ..., sed quia etc. 7 Hilarius, ibid: nam et uerborum significatio nem et efficientiam rerum et negotiorum ordinem et naturae intellegentiam comprehendunt. 9 Hilarius, de trin. lib. I, c. 19: comparatio enim terrenorum ad deum nulla est; cf. VII, 28 11 Hilarius, ibid.: infirmitas nostrae intellegentiae cogit species quasdam ex inferioribus tamquam superiorum indices quaerere, ut rerum familiarium consuetudine admonente ex sensus nostri conscientia ad insoliti sensus opinionem educeremur. ) [*]( 2 Uid. subscriptionem tractatus quinti 3 uerba SU ffł C lEBA t tESnmol tres uersus complentia rubro colore exarata sunt 8 erat bE (DOMSTAATIOMeflD, corr. man. I blSpOSITAC, litt. Eras._ corrasa? 13 CONSU€TUblN€fT)] uid. supra 5, 4; 25, 12; 30, 3; 39,13; 73, 15 et 16 INSOllTOjSj, fuit JNSOhtEi cf. 61,1; 94, 23. )

70
sensus religiosus (sensus) intellegentiae construatur, necessarium est nobis propter uos humilitatem sermonis nostri in ea quae inenarrabilia uidentur extendere, ut, cum uisibile quid in lege dei ponitur, non id deus quod ponitur habeatur, sed, quia ser omnis ex sensu est, secundum habitum neccessarii sermonis, dum natura petitae rei agnoscitur, hoc quod in nobis deus quaerit sensus sibi intellegens eloquatur. Hoc enim primum intellegere uos oportet, quod omnis scribtura in omne quod dicitur aut loquitur triformi intellectus opera diuisa aut mundi in nobis opus destruens terrenae carnis in concupiscentiis castigat habitaculum dicente profeta: castitas custodiet et iustificabit cor,

aut diuinum animae genus repetens ea quae in nobis dierum mensuum temporum uoluntatum et idolicis terrenae natiuitatis uitiis districta uidentur informat dicente apostolo: si spiritu, uiuimus, spiritu ambulemus, aut certe deum in homine cottidianum sui testem passum pro nobis et nostri iudicem monstrat, ut, quia nos diuinae consortes esse uoluit naturae, ita nos corpore anima et spiritu triformi praeceptorum obseruatione distringat, ut I per legis umbram reformati in spiritu et desecandae carnis [*]( 11 Sirac. 1,18. 15 Gal.5,25. 17 cf. II. Petr. 1,4. 20 cf. Hebr. 10,1. ) [*]( 1 Hilarius, de trin. II, 2: cogimur sermonis nostri humilitatem ad ea quae inenarrabilia sunt extendere. 19 Hil., de trin. I, 13: qui nos — non etiamnum corporali praeeeptorum obseruatione distrinxerit neque per legis umbram ad sollemuia desecandae carnis imbuerit. ) [*]( 1 SENSUS altero loco deest; uid. lIilarii locorum p. 69 laudatorum ultimum 7 €loqUITUR, I eras. 8 A CE INtEl\'lERE OmNES, E ex I corr. 9 OtYINE] facile conicias OflDNI uerba AUt lo qUITUR delenda esse censeo TRKDORaCDI, CT) (in tRim) ras. del. 1.E OPERA\'E, E in marg. man. I 11 CAS1 TIQlT, eras. est A uel tf, 13 Litterae, quas in codicis foliis 93-95 describendis inclinatis typis insigniui, absuut a codice, cum margines sint desecti 14 NATIUITAS 16 COTJblANUCY) 20 ÒEISAECANÒE, A (in SAE) ras. del. )

71
operibus inbuti sollemnia paschae caelestis intremus et excitati ex morte, Christo pro nobis ex inmortalitate moriente, intellegamus quod factus pro nobis omnia, dum in oblationes suas dies menses formas pecorum, animalium naturas, differentias arborum, fructus terrenorum seminum poscit, non quae sunt aelementorum aut terrena desiderat, sed omnia sua esse demonstrans castificationem terrenae carnis et spiritus,

propter quod et ipse pro nobis passus in carne est, in triumfum peccati operantis exposcit et per omnium rerum natura totum se loquens non tam coli uult mundi instituta quam distrui, ut manifestetur quod scribtum est: homo cum esset in honore, non intellexit et adsimilatus est iumentis. Quamuis enim diuini gratia sacramenti paschalis mysterii opus dirigens et testamenti ueteris lege praemissa uelut futurum salutis nostrae I iter construens uenientis in nouam lucem passuri dei constituat ingressum et in praeparationem paschalis diei occidi agnum postulet loquens Christum hocque pascha domini, illud Christi inmolatio nuncupetur ac satis a se diuersum sit pecus terrae et deus gloriae, quoniam quidem hoc terrenum mortale deciduum et in usum formati saeculi praecepto animae uiuentis animatum est, Christus autem origo omnium totus in sese nec quod est aliunde praesumens sine principio,

sine fine, quem si per uniuersa consideres, unum inuenies in totis et facilius de eo sermo deficiet quam natura, [*]( 3 cf. I. Cor. 9, 22 et Prisco can. XLI. 6 cf. Matth. 28, 18; Io. 16, 15. 11 Ps. 48, 13; cf. Philastr., de haeres., c. 100. ) [*](1 Hilarius, de trin. 1,13: ipso pro nobis ex immortalitate moriente, ut ... cum eo excitaremur ex morte. 24 Hil., de trin. II, 6 et contra Const. imp. c. 28: sermo in eo deficiet, non natura claudetur. ) [*]( 1 ISO[EffiNIA 4 Ides SNATURA 5 tERR., erat FERR. 7 erat bOflDONSTRANS1 8 CARNI E, I ras. del. 9 NATURA] uid. 5, 9; 15, 20; 20, 13; 75, 2 et 17 al. de littera M oppressa 12 AbsifDI llTUS fuisse uidetur 13 pAScbAaIS 18 erat IN(T)AlATIO, A Et I ras. del. 19 tERRAfÒEUS 21 UJUeNtfS, E (in tES) ras. del. )

72
quoniam quod semper est nec desistentis terminum in deo nec inchoare coepit exhordium, sed omne hoc pro nobis uenturus in carnem uel passus in carne est: intellegere nos deus uoluit in nobis, ut, quia unus dicti auctor utriusque est et necesse est diuinorum dictorum pacificam intellegentiam ita singulis quibusque causarum generibus I aptari, ut consentiens testamentum nouum ueteri, etsi utraque unum sunt, tamen, quia et ipsa institutione legis et tempore diuisa putantur et nomine et in uetere testamento oblatio pecorum et circumcisio carnis, in nouo sola animi fides petitur, nos cognoscamus in nobis quod, dum in utrisque testamentis corpore et spiritu, sicut fuit Christus in carne, uelut in duobus perfectus homo quaeritur, uetus testamentum castificandi corporis deo et nouum animae institutione

mancipatur et non dissentaneum sibi sed ratione diuisum est, ut, sicut haec duo testamenta deus unus est, sic in nobis perfectio boni gloria sit, si castificatio corporis fructu diuinae excolitur uoluntatis, sicut apostolus ait: ecce transierunt uetera et facta sunt omnia noua, et alibi ipse ait: sicut portauimus imaginem eius qui de limo est, sic portemus imaginem eius qui est de caelo. Denique in eo testamento quod prius est, sicut lectio I praesens docet, ut percusso Aegypto populus dei in laetitiam transferretur, ad caelebrandum pascha formae pecorum, dies mensuum, tempus petitur annorum; in eo autem quod nouum dicitur eiectis in euuangelio pecoribus e templo et mundo in crucem fixo ascendens pro nobis in patibulum Christus offertur illudque pascha [*]( 16 castificatio e. q. s.] cf. I. Thess. 4, 3; Rom. 6, 22. 17 ecce] II. Cor. 5, 17. 19 I. Cor. 15, 49. 22 Exod. 12, 27 sqq; Act. 7, 24. 24 cf. Io. 2, 15 al. 25 mundo] cf. Gal. 6,14. ) [*]( 1 bESISltENtES 2 facile conicias INCboANTIS (uel iNcbo ANbl) CEpit, E ex J fact., 0 man. I inscripsit in C 6 CAUSARm 7 JpSANStltUtlONE 8 NOffilNEIN 9 UEtERIStEStAffiENtI 13 malim INSTITUTIONI 14 blSSCNTANeluO) 16 pERfectloJ scrib. esse PERfECtl puto, cf.95,23; 75,10 22 p€RCUSSO] cf. supra 63,2 23 PLAscJbAfoRffiAE] conicias fORffiA, sed cf. 71, 4 25 Eteffiplo )

73
domini uocatur, hoc nostrum, ut intellecta dispensatione sermonum omne quod fit et factum est in salute hominum

intellegamus ostensum, ut natura corporis quae per apostolum figura mundi et uetus homo dicitur, etsi dei manu facta est, tamen, quia terrenae natiuitati limi adpraehensione germana est et diebus et temporibus annis mensibus omnibusque quae sub sole sunt uitiorum diuisa naturis diuinum genus hominum muscipulis terrenae habitationis hebetauit, dicente profeta: corpus quod corrumpitur adgrauat ani et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, necessario castigata per legem ueteris testamenti et oblata in tabernaculum dei nihil iam diebus et temporibus debeat, sed sicut caro Christi consors uirginalis corporis facta ante conspectum domini formam peccati in se operantis occidat et sicut in crucem Christi uelut agnus perfectus masculus inmaculatus cum uniuersa uitiorum abolitione moriatur, sicut apostolus ait:

Christo adfixus sum cruci et uiuo iam non ego, sed uiuit in me Christus. Qui enim haec intellegit, confirmatus ad fidem et consepultus Christo in baptismum per mortem, absolutus diebus temporibus mensibus numerum dei meretur esse non saeculi et ea quae uiuunt terraena despiciens ambulans in carne nec secundum carnem militans pascha fit domini et regeneratus in nouo testamento consimilatus corpori dei, ubi se in olochaustum obtulerit deo, tunc [*]( 4 I. Cor. 7, 31. uetus] Col. 3, 9. 7 cf. Act. 17, 28. 9 Sap. 9, 15. 15 Exod. 12, 5. 17 Gal. 2, 19. 20. 19 Col. 2, 12. 22 II. Cor. 10, 3. ) [*]( I\\. 1 NOSTRUCnUT, uid. de hoc signo praef. cap. II et supra 5,15; 6,19. 25; 8, 4; 10, 6. INtELllECTţ I ras. del. 8 boflDlfMeTl 9 AbQRU IS I ABAt, U ras. et puncto del. 13 CON SOR 14 OpERANTES, E ras. del. 15 CRUCEml] cf. 69, 13 16 ABOllTION€~] cf. e. g. Eoensch, It. et Uulg. pag. 409 sq. 19 CONJflflDATUS INaBApT*] conicias p€R BApTISODUOD IN mORltEm, cf. 60, 8 21 NumE ]1..UI \\.. Rum nolui mutare in NUmERUS qUACBUNT 22 OfSpi CIENS, E ex I corr. AODBUlAS 24 OIOCAUSTUOD )

74
in eo quod patiebatur pascha suum Christum inmo;latum esse cognoscit, dicente Paulo: si conplantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus, scientes hoc quia uetus homo noster simul cruci confixus est, ut destruatur corpus peccati et ultra non seruiamus peccato, et alibi ipse: quod enim mortuus est peccato mortuus est semel, quod autem uiuit uiuit deo. Denique deus noster adsumens carnem, formam in se dei et hominis idest diuinae animae et terrenae carnis adsig,