Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

[*](wirceb. fol. 81b ) Profetici forma praecepti diuinis ad praedicandum gloriis corporata etsi hospitio terreni tenetur habitaculi, tamen spiritus dei luce conpleta ita prophetiae opera disponit, ut praesentia deo tribuens credendi fidem hominibus insinuet et per ea quae uidentur spiritalium intellectuum in nobis gesta demonstret. Omnia enim quae uel facta uel scribta sunt, ad correctionem labentium hominum et ad credentium fidem dicta monstrantur, ut diuina lege proposita et uni deo in

nobis potestate seruata rebus praetereuntibus finis, peccantibus poena et mortalibus promittantur aeterna, sicut scribtum est: caeli ipsi perient, tu autem permanebis et omnis tamquam uestimentum ueterescit et tamquam amictum plicabis illos, tu autem ipse es et anni tui non deficient. Denique Moyses sanctus diuinis edoctus uerbis et in opus euuangelicae dispositionis electus, qui initio nascendi tale uenientis in carne meruit exordium, [*]( 7 Cf. Rom. 1, 20 et Priscill. can. VIllI. 8 cf. I. Cor. 10, 11 et Priscill. can. LXVrn. 13 Ps. 101, 27. 28. ) [*]( 2 Uid. infra subscriptionem huius tractatus 3 PROfEtICI, erat PROfltICI; corr. (rubro colore) man. I; uerba pROp CORpORA\' tres uersus complentia rubro colore exarata sunt 4 tERRAEINI, A ras. del. cf. supra 60, 6 10 (T)OM\'STANTUR 12 IN(D0RTAIiBUS] cf. supra p. 60, 6; 61, 1 13 SCR\'e,tUm 14 UCTeReSCaaTlTAO)1 qUA "":"J\' et ante et post Et binae litterae erasae esse uidentur 15 llloS, 0 ras. del. 16 erat ANNIIUItAetUAE, sed UltAE ras. del., A (in f\\0.CI tUAE) eras. et ex E (in tUAE) I factum est uEflEN" )

63
ut qui uitae eius insi tenderent ab his educationis blandimenta sentiret et postea percusso Aegypto et dei populo liberato signorum prior faceret exordium et consortio cum deo iuncto diuinorum praeceptorum incrementis nutritus principium daret canoni, cuius in se plenitudinem ad testimonium protulerat, scribti uerbis scilicet edocens et opus uerbi factorum operibus ostendens; sic denique et de eo scribtum est: et locutus est dominus ad Moysen facies ad faciem tamquam qui loquitur ad amicum suum.

Uidens ergo futura haereticorum dogmata et diuersa ingenia disputantum, quod alii amant non factum sed perpetuum fuisse mundum et ideo cuius non sit initium futurum semper aeternum, alii sibimet ipsi. in uoluptatibus blandientes, dum omne quod peccant non sibi sed malitiae diaboli uolunt inputare uel saeculi, cum scribtum sit: Efrem ipse sibi posuit scandalum amans Channaneos et alibi apostolo dicente: unde bella, unde rixae j in uobis? nonne de uoluntatibus uestris?, sic mundi per haec accusantes naturam, propter quod hoc malum iudicant, nihil in his quae apparent deum fecisse confirmant et corporalibus concupiscentiis delectantes facturam corporis sui adsignantes diabolo putant se nescire quae faciunt et quae in corporibus suis peccant diuinae dispositionis sollicitudine non teneri, cum scribtum sit: corpus quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem,

alii Solem et Lunam luminaria ad ministerium hominum constituta aestimantes deos principatibus mundi aelementorum tribuunt potestatem, cum scribtum sit: [*]( 2 cf. Exod. 12, 27 sqq.; Act. 7, 24. 7 Exod. 33, 11. 15 cf; los. 16, 10; Iudic. 1, 29. 16 Iac. 4, 1. 23 Sap. 9, 15. ) [*]( 2 PERCUSSO] ita cod; uid. Arch. f. lat. Lex. III, 315 7 Et belocutus, bE ras. del. 12 SJBllet 17 UOlUaTATIBUS] nolui mutare in UOlupTATIBUS; in Sessoriano quoque Speculi Augustini codice legitur ad hunc locum uoluntatibus1, p. 625, 14 Weihrich 20 CONCu\'piSC€lvJTl|lS, duae litterae (AE?) erasae 21 AbsiQTAN N tES, t (in tAN) ras. del. SEbESCIItE, b ras. del. )

64
quid lucidius sole? et hic deficiet, et alibi: qui aduocat aquam maris et spargit eam super faciem totius terrae; dominus deus omnipotens nomen est ei, — sed hii omnes, dilectissimi fratres, ignorantiae tenebris inuoluti dubios euertunt et consentientes ad perditionis suae pericla deducunt. 1 Hii sunt enim, sicut scribtum est, nubes sine aqua quae a uentis circumferuntur, arbores autumni sine fructibus mortuae et exstirpatae et fluctus faeroces maris spumantes suas turpitudines, sidera fallacia quibus tempestas et caligo tenebrarum reseruatasunt; quorum iudicium olim uix sufficit et perditio eis non indormiet. Nescientes enim omne hoc quod uidetur proposito per deum fine periturum et ideo inluminatas fuisse tenebras et facturae inuentam esse naturam,

ut diuisa temporum numeris et dierum habitaculum praestarent homini laboranti in opus Christi nec constitutum diuinae uoluntatis excederet, qui ad praebendum nostri ministerium diuina instituta seruare uoluisset; sic enim scribtum est de hiis: pater uester diabolus ab initio mendax fuit, et necesse est, cuius initium mendacii natura dedit, uiam ueritatis tenere non possit. Propter quod uos hortor et moneo, ut qui baptizati in Christo I Christum induistis reiectis saeculi tenebris tamquam in die honeste ambuletis et, sicut apostolus ait, nemo uos depraedetur secundum philosophiam mundi huius et non secundum Christum; sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum et quae uidentur mortalia sunt; [*]( 1 Sirac. 17, 30. qui aduocat] Amos 5, 8; Iob. 5, 10. 4 dil. fr.] cf. Iac. 1, 16. 19; 2, 5. 6 ep. Iudae 12.13. 10 quorum iudicium] II. Petro 2, 3. 18 Io. 8,44. 21 Gal. 3, 27. 22 reiectis] Rom. 13, 12. 13. 23 nemo] Col. 2, 8. 25 sapientia] I. Cor. 3, 19; cf. Prisco prolog. in canones necnon can. IV et LXXXIX. 26 quae uidentur] II. Cor. 4,18; cf. Prisco can. XI. ) [*]( 5 PEIRICulA, U lin. del 8 fAEROCł$] Graece: xuficmx fypux 9 tUR\'PltubINES, E ex I fact. 14 uerba NU(D. — bAB. scriptura coartata exarantur, cf. 55, 23; 61, 5 15 pRAEStAREt NEC] cf. €ST supra 61, 7 18 SCRIBTU(T)b€ 19 NAtURAE 25 [Xj pCT) )

65
nam quae non uidentur aeterna. Animaduertentes enim sensum lectae lectionis dicentis: in principio fecit deus caelum et terram, scitote omnia deum fecisse quae facta sunt et conpactis inter

se aelementis solidatam caeli extendisse naturam sicque usu aeris uentorum potestatibus dato quadripertita temporum uice anni cursus et stellarum constitutas dispositiones. Cum enim uerbum diuinae uirtutis apparuit dicens: fiat lux, uniuersa quae erant intenebrata patuerunt et nocte uesperis ab splendore lucis diuisa, singulis quibusque rebus in locum dispositi ordinis segregatis, terra solidata est, ut alterutro aelementorum ministerio praecurrente par temporum uice usum dispositi operis spiritu uitae animata proferret, non quod terra uel caelum aut datis ex cognatis aelementis terrigenis principatibus spiritus propriae potestatis aliquid acceperit, sed ut rerum materia praeparata sermo diuinus facturae opus intrans sapientium praeceptorum instituta conpleret, tenens forum saeculi in habitaculum hominum constitutum. Denique his omnibus quae conuersatio mundi possidet secundum genus suum factis hominem

ad imaginem et similitudinem suam deus fecit acceptoque limo terreni habitaculi nostrum corpus animauit, ut domino rerum omnium homine praeposito in eo sabbatum idest requiem suam poneret, ubi imaginem suam et similitudinem corporasset, ac post traduce natura hospitium corporale homo ex homine praesumens caro nasceretur ex carne, in quo constitutis nobis et diuinorum mandatorum iussa sectantibus mundi opus et terrenae materiae I naturam castificata caro uinceret, (et) homo ministerio saeculi usus non concupiscentiae uoluntate deceptus haberet [*]( 2 Gen. 1, 1. 8 Gen. 1, 3. 19 Gen. 1, 21. hominem] Gen. 1, 27. ) [*]( 2 leCT€ 4 SOllTATAOD, T (in hl) eras. 6 STtlARUO), E ex I corr.(?) 7 g I corr. 9 UESPERES, E (in ftES) eras. 12 blSpOTITI, T (in POt) lin. del. 17 LORUm 24 pRAESU ffiENSCICARO, C in uersus fine eras. 25 qUO] ita cod. 27 Et deest ) [*]( XVIII. Priscill. ) [*]( 6 )

66
in se testimonium imaginis et similitudinis dei et clarificatus in corpore templum fieret domini, ut sabbatizato in omnibus mundo requiem, quam in se deo promiserat, praesentaret.-

Denique ipse deus noster per omnem scribturam in se cuncta disponens dici se omne quod dicitur uoluit, ut solus potens saluare perdere in unoquoque opere nuncupati uerbi peccantibus

poenam et laborantibus in se gloriam non negaret, sicut scribtum est: ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum et qui crediderit in eo non erubescet; uobis autem hic honor credentibus; non credentibus uero lapidem quem reprobauerunt aedificantes hic factus est in capud anguli et lapis offensionis et petra scandali, qui offendunt uerbo nec credunt, ut intellegatis, qualiter unius rei nomen alteris in incrementum fidei esset, I alteris in offensionem poena peccati. Ipse namque se intrantibus ianuam, ipse in praeceptis dei ambulantibus uiam, ipse sitientibus iustitiae fontem, ipse esurientibus panem, ipse se uineam credentibus posuit in salutem, sicut scribtum est in euuangelio: ego uitis, uos autem sarmenta, ut, qui omnia in omnibus agnosceret, Christum nulli nomini uel potest-ati parte concessa unum deum crederet, quem unum in omnibus inueniret, sicut scribtum est:

ut in nomine Iesu omne genu curuetur caelestium et terrestrium et inferorum et omnis lingua confiteatur quoniam dominus Iesus Christus in gloriam dei patris, sicut et ipse per profetam ait: ego sum deus et ante me non fuit alius et post me non erit similis mihi; ego deus et non est [*]( 2 cf. I. Cor. 3, 16. 17; 6,19; II. Cor. 6,16. 5 cf. Eph. 1, 21. solus] cf. Iac. 4, 12. 8 I. Petro 2, 6-8; Es. 28, 16. 16 cf. Io. 10, 9. uiam] cf. Io. 14, 6. 17 cf. Matth. 5, 6. panem] cf. Io. 6, 35. 19 Io. 15, 5. omnia] cf. Col. 3, 11. 22 Philipp. 2, 10. 11. 26 Es. 43, 10. 11. ) [*]( S€I l?rS 3 bõ.] an scrib. b€US? cf. 76, 27 6 U€R6€, E (in BE) lin. del., deinde ex parte eras. 9 ERUf>ESCEt, E ex 1 fact. 15 pEC CATA, A (in tA) lin., deinde etiam ras. del. 17 IUSTITIAOD, (D ras. del. 20 potEStAtJS, uid. supra 3, 9; 37, 20. )

67
praeter me qui saluos faciat; item ibi: ego primus et ego posthaec et praeter me non est deus; quis sicut ego? item per Hieremiam: hic est deus noster et non reputabitur alius I absque eum qui inuenit omnem uiam sapientiae et dedit eam Iacob puero suo et Istrahel dilecto suo; posthaec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est.

Et ideo et uos, dilectissimi mihi, castificate animas uestras ad obaudiendum fidei et exuentes a uobis ueterem hominem cum omnibus actibus et concupiscentiis suis induite in uobis nouum hominem et per intellectum spiritalium uirtutum in opus lectae lectionis intrantes parate in uobis

caelum et terram domini, sicut scribtum est: caelum caeli domino, et alibi domino dicente: estote mihi terra uoluntaria, ut ignorantiae uespero dissoluto exclametur in uobis: fiat flux, sicut scribtum est: inluminare, inluminare Hierusalem, ac tenebra corruptibilis corporis castigata et diuini spiritus in uobis luce composita appellemini dies domini. Qui enim haec in operibus agit Christi, primum in agnitionem sui diem conplens secundo in gradu positus recte omnium man-J datorum discit firmamentum, ut illud quod in se fuerit sterile uerbo domini fecundatum pluuia diuinae praedicationis excepta in omnem gratiam catholicae professionis erudit sicque arans in spe fidei suae fructus colligens, in gloriam perfectae [*]( 1 ego primus] Es. 44, (5. 3 Bar. 3, 36-38. 8 I. Petro 1, 22. 9 exeuntes] Col. 3, 9.10; Gal. 5, 24. 13 Ps. 113,16. 14 cf. Ezech. 36, 35, ubi tamen exstat \'uoluptatis\'; cf. Speculum Aug. ed. Weihrich p. 684 sq.; uid. etiam Orosium, lib. apolog., c. 33: praebeat se unusquisque nostrum deo terram uoluntariam. 16 Gen. 1, 3. inluminare] Es. 16,1. 23 I. Cor. 9,10. ) [*]( 1 qUlbAlU0S, littera b non deleta ItEmJr,J 5 PJlpU€KO SUO; etiam ante PUERO fuisse uidetur SUO, cf. supra 5,20 8 bl C A UtlSSICDI 12 ĮECtE, cf. 65, 2 13 SCRlr,TUm, cf. 62, 13 15 UT] cod. AUT 21 blSCIT scripsi, cod.: blCITUR flRODA mENTORUm, OR ras. del. 23 PROfESSłONES, cf. 42, 15 ERUI hiT] nolui mutare in ERUÖIA 1 (pro UT in u. 21 fortasse ET scrib. est) SICqUA€ ) [*]( 5* )

68
septimanae et opus crescens, reformans in se eclesiam domini per fidem Christi, sicut scribtum est: sapientia aedificauit sibi domum et fundauit illam columnis septem; in quam domum et uos tamquam lapides

uiui aedificamini in domos spiritales, offerentes hostias inmaculatas acceptabiles deo, tamquam renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili, uerbo dei uiui et permanentes in aeternum, ut facti sabbatum domini et ab omnibus mundi actibus feriati nihil debeatis saeculo, sed requiescatis in Christo. [*]( 2 Prou. 9, 1. 4 I. Petr. 2, 5. 6 renati] I. Petr. 1, 23. ) [*]( 9 Re\'qUI€SCAT?N XpO-\' •ffNIT-TRACTATUS C€N€SIS-\'irvJCipiT Exbοό\'i; loco exbobl antea fuisse uidetur EIUSbEm. )

69