Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

damnauerint, os suum claudat aut certe historiam factae rei proferens picturis se dicat credere uel poetis, quoniam iam facilius admittunt quod philosoforum studia mentiuntur, certe ut huiusmodi rei testimonium et occisorum profetarum a constitutione mundi sanguis requiratur. Quae si euangelista legens recte ad testimonium protulit dicens: scrutate scribturas, etiam me ut ea legerem quae legerat traxit. Non possum autem dicere quod loqui cogor, ut mihi apostolum sequi non [*]( 4 Luc. 11, 50. 51. 8 III. Reg. 19, 10; Rom. 11, 2. 3. 25 Io. 5, 39. ) [*]( 18 Hilarius, contra Comt. imp., c. 4: nec ego ... equuleum metuissem, qui desectum Esaiam scissem. — Tertull., de patientia, c. 14: his patientiae uiribus secatur Esaias; alii. ) [*]( 3 qUAm scripsi; cod.: quob 4 IUCANU(D] eadem forma deprehenditur in codd. Uindob., quem Belsheim anno 1885, in Usseriano, quem Abboth 1884, in Åmbrosiano, quem Ceriani 1861, et in German., cuius partem Wordsworth 1883 edid. INqUIREtUR, E ex I corr. 6 ACOrvJSTITUTIOMeCDfnUNJbl] cf. 39, 13; 48, 7, al., sed cum in huius paginae uersu 24 legatur \'a constitut.ioue\', etiam hic ablatiuum exhibui )

48
eruditio fidei fuerit, sed muscipula decepti. I Nam et rursus in euangelio cata Mattheum tenetur scribtum: surgens autem Ioseph accepit puerum et matrem eius noctu et abiit in Aegyptum et erat ibi usque ad consummationem Herodis, ut adinpleretur quod dictum est a domino per profetam dicentem: \'ex Aegypto uocaui filium meum.\' Quis est iste profeta, quem in canonem non legimus, cuius profetiae fidem uelut fideiiussor promissi muneris dominus inpleuit? Certe non modica indulti operis magnitudo est passurum deum credere et testimoniis prophetiae tamquam

(uiam) diuini itineris praeparare, de qua deuertere deus nollet, ut locutum se in eo qui profetauerat conprobaret; certe damnari liber non potest cuius testimonium canonicae elocutionis fidem conplet, nec potest tamquam inter aepularum mortalium uoluntates aliud eligi et aliud repudiari, nec de sofisticis quaestio est, ubi quod quis adsumpserit sequitur et, dum dialecticum ingeniorum opus uolunt, sectas de persuasione fecerunt. Scribtura dei res solida, res uera est nec ab homine electa, sed homini de deo tradita, cuius si dilibatio sancta est et massa sancta est. I Inde denique heresis, dum singuli quique ingenio suo potius quam deo seruiunt et non sequi symbolum, sed de symbolo disputare disponunt, cum, si fidem nossent, extra symbolum nil tenerent. Symbolum enim [*]( 2 Matth. 2, 14. 15. 7 At uid. Hos. 11, 1, ad quem locum Sabatarius haec Hieronymi affert testimonia: a) comm. in Hos. 11, 1 (= Migne 25, eol. 915): Septuaginta transtulerunt \'ex Aegypto uocaui filios eius\', quod in Hebraico non habetur nullique dubium est Matthaeum de boc loco sumpsisse testimonium iuxta Hebraicam ueritatem e. q. s. — b) de opt. gen. interpr. (= ep. 57 ad Pamrnachó, Migne 22, col. 573): hoc nostri codices non habent, sed in Osee iuxta Hebraicam scribitur ueritatem ... rex Aegypto uocaui filiwwi meum\' e. q. s.; cf. etiam Hieronymi praef. in Bsdram. 19 Rom. 11,16. ) [*]( C UOCABJ, 6 lin. del. 7 CANONEm] ita codex; cf. supra 39, 13. 9 CnoblCACT)] abundat litt. M, uid. praef. cap. II. 10 post TAfD qUAm rasura; eratne blU? 11 UIAfD deest in codice 15 qUE$TłO 18 bo\'(T)INEleCTA, E ex J corr. 22aesY(T)Bolo )

49
signatura rei uerae est et designare symbolum est disputare de symbolo malle quam credere; symbolum opus domini est in nomine patris et fili et spiritus sancti, fides unius dei, ex quo Christus deus dei filius saluator natus in carne passus resurrexit propter hominis amorem; qui apostolis suis symbolum tradens, quod fuit est et futurum erat, in se et in symbolo suo monstrans nomen patris filium itemque fili patrem,

ne Binionitarum error ualeret, edocuit; nam qui requirentibus apostolis omne id quod nominabatur se esse monstrauit, unum se credi uoluit non diuisum, dicente profeta: hic est deus noster nec reputabitur alius absque eum qui ostendit uiam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Istrahel dilecto suo; posthaec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est, dominus deus nomen eius. Sed ne amore fidei ducti ad alia nos quam proposueramus conuertisse dicamur, licet ex abun contra diuersas hereses uincendi locus pateat, tamen de hoc specialiter susceptum opus uolumus, ut infidele mendacium testimoniorum nube uincamus. Nunc uero ad illa redeundum est, ut, si probabiles in eo in quo repraehendimur inuenimur, recte etiam de reliquis disputasse uideamur. Sic namque et Paulus dixisse deum ait: beatius est dare magis quam accipere, et hoc locutum deum in canone non legimus. Et Daniel deum locutum fuisse testatur dicens: quoniam exiet iniquitas de Babylone ex presbyteris qui uidebantur regere plebem.

Et cum ista facta dicta uel scribta et in euangelistae uerbis et apostoli eloquio et diuinis sermonibus crederemus, ecce nunc tempus adlatum est, ubi, dum disceptatio superfluarum rerum quaeritur, stupor fidelibus inseratur. Non enim possumus dicere deum non dixisse quod eum dixisse apostolus dixit aut non prophetatum fuisse quod scribtura [*]( 9 cf. Eph. 1, 21. 10 Bar. 3, 36—38. 14 dominus] Amos 5, 8. 18 Hebr. 12, 1. 22 Act. 20, 35. 24 Dan. 13, 5 (= Susannae hist. apocrypha). ) [*]( 1 ueRe 3 plblS 6 ERAt] ita cod., non ERlt 7 NJe BINIONITARUOD] cf. supra p. 5, 10 24 EXIEt] nolui mut. in €XIIT ) [*]( XVIII. Priscill. ) [*]( 4 )

50
profetam dixisse testatur. Et cum haec recte ad fidem credimus, scribta haec in canonem non uidemus et ideo, si extra canonem tota damnanda sunt I aut qualiter uel damnatorum testimonium recipitur, uel in his quae scribta sunt scribentis auctoritas non tenetur. Sic denique et Ezechiel profeta ait: haec dicit dominus ad Gog \'tu es de quo locutus sum in diebus antiquis per manus seruorum meorum profetarum.\' Credo quod dixit nec tam perfidus mihi sum, ut aut profetam finxisse quod dixerit deus aut deum mentitum fuisse confirmem; qui sit tamen ille profeta, per quem hoc deus locutus sit, in canone non uideo et, cum dictorum habeamus fidem, scribti in canone non inuenimus auctorem.

Sic et in libris Paralipomenon Natham profetam, Achiam Selonitam, uisiones Laedam, uerba Zeu fili Anani ad fidem ueri et eorum quae gesserunt auctoritatem inuenimus edicta, dicente scriptura: et reliqui sermones Iosafat primi et nouissimi ecce scribti sunt in sermonibus Zeu fili Anani qui perscribsit in libro reges Istrahel, et haec scripta in libris canonis non legimus, sed recepta a canone conprobamus; sicut et ibi ait: et reliqui sermones Solomonis primi et nouissimi ecce scribti sunt in uerbis Nathae profetae et in uerbis I Achiae Selonitae et in uisionibus Laedam, quae uidebat de Heiorobeam filio Nabat; et item ibi: et reliqui sermones Roboam primi et nouissimi nonne scripti sunt in uerbis Sameae profetae et Edom uidentis et omnes actus eius? et item ibi: et reliqui sermones Abdiae et actus eius et uerba eius scribta sunt in libro Edom profetae; et [*]( 5 Ezech. 38, 14. 17. 15 II. Paralip. 20, 34. 19 II. Paralip. 9, 29. 23 n. Paralip. 12, 15. 26 II. Paralip. 13, 22. ) [*]( 1 Boethius, opusc. sacr. II, p. 167, 64 ed. Peip.: Haec si se recte et ex fide habent... ) [*]( 1 CRCblDDUS] coniunctiuus modus desiderari uidetur, sed cf. 53, 1 2 INCANONEm] uid. supra p. 48, 7 13 AcblA-1 lAebA sc 14 QeSRUNJ"1 15 JNUENlmUS scripsi, cod.: INUENJUN"Ųt.\' Rcliqui 22 qUAE] ita cod. 23 EtSERmO NES )

51
item ibi: et reliqui sermones Amessiae primi et nouissimi nonne ecce scripti sunt in libro dierum regum Iudae et Istrahel? item ibi: nonne haec scripta sunt in libro dierum regum Iuda? item ibi: et reliqui sermones

Manasse et oratio eius quam orauit ad dominum in nomine dei Istrahel ecce scribta sunt in sermonibus orationis eius et in sermonibus uidentium. Quis ergo huiusmodi fluctuus patienter accipiat? Hinc una ex parte indocta urget insania, furor exigit inperitus nihil dicens aliut nisi sint catholica necne quae dicis; damna quae ego nescio, damna quod ego non lego, damna quod studio pigriscentis otii non requiro. Hinc ex parte altera diuinum urget eloquium: scrutate, inquid, scripturas, illud peculiariter monens, ut quorum sanguis ad testimonium uin quaeritur eorum. eloquia non negentur. Inter quae positi necessario confidentiam iam uolumus esse quod dicebamus antea esse cautelam. Habeo testimonium dei, habeo apostolorum, habeo profetarum: si quaero quod Christiani hominis est, si quod eclesiasticae dispositionis, si quod dei Christi est, in his inuenio qui deum praedicant, in his inuenio qui profetant. Non est timor, fides est, quod diligimus meliora et deteriora respuimus, unum inter ista seruantes, ut, quoniam in huiusmodi libris,

quos extra canonicorum librorum numerum ad legendi laborem diligentia retentabat adque ad conprobanda ea quae scripta in canone legimus adsumpti sunt, hereticorum in pleraque sensus inuadens pugnam catholicis parans falsare maluit quam tenere, illam apostolicam feramus iure sententiam omnem spiritum qui negat Iesum de deo non esse et omnem spiritum qui confitetur Christum Iesum de deo esse, sicut [*]( 1 II. Paralip. 25,26. 3 II. Paralip. 28,26. 4 II. Paralip. 33,18.19. 13 Io. 5, 39. 27 cf. I. Io. 4, 3. 2. ) [*]( 20 Cf. Hilarii locum, quem supra p. 45 attuli. ) [*]( 1 RElqUI 10 rvJ€QN€\' 20 TKDOR] propter CAUtelAfD (u. 16) nolui mutare in tUmoR (cf. Hilarius l. I. \'temeritas\') plblS 25 Ab SUOOpTA1 ) [*]( 4* )

52
scribtum est: nemo enim dicit in spiritu sancto anathema Iesu et nemo nisi in spiritu sancto loquitur dominum Iesum. Denique in antiquis librorum monumentis cum testamentum scribturarum diabolus inuideret, Hierusalem capta I polluto altario domini distrui templum satis non fuit; nam quia facile erat, ut quae manufacta erant in manufactis homo redderet, arca incensa est testamenti, sciente diabolo quod facile natura hominum obligata saeculo fidem perderet, si ad praedicationem diuini nominis scribturarum testimonia non haberet. Sed argutior diuini mysterii natura quam diabuli, quae, ut quid deus in homine posset ostenderet, reseruari Hesdram uoluit qui illa quae fuerant incensa rescribsit. Quae si uere incensa et uere credimus fuisse rescribta, quamuis incensum testamentum legatur in canone,

rescriptum ab Hesdra in canone non legitur, tamen, quia post incensum testamentum reddi non potuit nisi fuisset scribtum, recte illi libro fidem damus, qui Hesdra auctore prolatus, etsi in canone non ponitur, ad elogium redditi diuini testamenti digna rerum ueneratione retinetur; in quo tamen legimus scriptum spiritum sanctum ab initio saeculi et hominum et rerum gesta retinentem cor electi hominis intrasse et, quod uix ad humanam memoriam scribti forma retineret, ordine numero ratione repetita, cum per I diem loquens et nocte non tacens scriberet, omnia quae gesta uidentur esse uel legimus scribta ad humanam memoriam condidisse. In quo libet exclamare: est! liceat! qualiter, rogo, pauca ex his legentes [*]( 1 I. Cor. 12, 3. 13 sq. cf. IY. Reg. 25, 9; IV. Esd. 14, 21 ad u. 14-24 uid. IV. Esd. (lib. apocryph.) c. 14 (inprimis u. 22. 25. 40. 43.) 22 cf. IV. Esd. 14, 43; Ps. 21, 3. ) [*]( 11 cf. inter alios Tertull., de cultu fem. 1, c. 3 (= I, p. 705 ed. Oehler): omne instrumentum Iudaicae litteraturae per Esdram constat restauratum; Hieronym., de perp. uirg. b. M. c. 7, et contra Uigilant. c. 7 (Migne 23, col. 190 et col. 344); Isid., orig. V, 39, 20; VI, 3, 2. 25 Boethius, de cons. phil. p. 16, 160 ed. Peip.: Itaque libet exclamare. ) [*]( 4 bieRUSAle] uid. p. 5, 9; 20,13; 25,12 et 22, al. 11 OSteNÖeate) coniunctiuum posui, sed cf. supra 36, 1; 42,1 12 ReSCRIBIT1 15 le QITUR] ita cod., cf. p. 82, 18 al. 20 boCDINeS 21 fOROJA1] nolui in accusatiuum mutare )

53
culpabiles sumus, cum magis ob hoc rei sumus, quod omnia quae de deo sunt profetata non legimus? Non dubito autem quemquam ex his qui calumnias potius quam fidem diligunt esse dicturum: ultra nihil quaeras! sufficit te legere quod in canone scribtum est. Cuius quidem uerbis facile ingenio humanae naturae quae otium potius quam laborem requirit adsurgerem,

nisi me Lucae euangelistae testimonium perurgeret dicentis in actibus apostolorum: addiscipuli pariter conferebant inter se scribturas, si ita esset, quemadmodum locutus fuerat ad eos Paulus, et ea quorum cognitionem uolo testimonium prophetiae in canone accepisse cognosco. Quamuis enim crimen sit apostolicis non credidisse sermonibus, non est tamen damnabilis culpae firmamentum fidei scriptorum probatione construere et nihil in quo nos infirmes redarguitio diaboli faciat reseruare. Potuit enim sermo diuinus, quoniam ipsius erat omne quod dixerat, I tamquam ab se loquens non scribtum ab alio dicere, sed ex se ipse proferre; dicens autem scribtum esse, necessario proponens nobis legendi sollicitudinem, et suam de quo profetatum fuerat gloriam et illius qui profetauerat debitam posteritati gratiam non omisit. Ego certe inter utrosque utrisque debitor sum, ut et illum qui ad me-. moriam diuinam profetauerit legam et deo credam. Quis enim non delectetur Christum ante saecula non a paucis, sed ab omnibus profetatum? aut quis diuinae magnitudinis et tam incredibilis miraculi deum nasci- habere et uirginalem metram in

ministerium diuini uerbi ad concipiendum uel parturiendum [*](8 cf. Act. 17, 11. 21 cf. Rom. 1,14. ) [*]( 1 sumus] modus coniunctiuus desiderari uidetur, sed cf. 50, 1 3 ante pjbeOD deletum est b puncto superposito; librarium praepostere blllCUNT scripturum fuisse opinor 8 facile cogites de AT blSCipull 14 łNf\'RmES] uid. supra p. 11,5 16 łpSJUSISERAt, litt. S (in S€R) exstincta L N07JI IN SCRIBTUO), IN lin. del. 21 UtRUSqUE, BU U altero loco in 0 conuers. 24 OfOfvJIS 25 UlRCINAl. €OU)T(D€ TRA(T), litterae UT lineis deletae sunt; librarium UtERUm scripturum fuisse putes 26 UCRBIINaAjb, IM ras. del., littera (A, ante lineam proponitur (fuit l) )

54
habitaculum corporis patuisse tam sterilis aestimator est, ut putet non in omnem terram adque in omnem hominem diuini sensus secreta clamasse, cum scribtum sit: omnis lingua confiteatur quoniam dominus Iesus in gloriam dei patris?

Et ideo, quilibet ille sit qui haec neget, ego certe scio quod eius pharisaei recipiet mercedem qui adueniente domino, cum omnis turba cum apostolis iuncta clamaret: \'osanna, osanna in caelis, benedictus qui uenit in nomine domini\', corripi oportere eos dixit qui tam indubitanter praesentis dei I glorias non tacebant. Sed uideat qui huiusmodi est dixisse dominum: etiamsi isti tacuerint, lapides clamabunt, et intellegat quoniam, si duritia petrarum naturaliter praemortua ad dandum testimonium deo in usum humani sermonis animatur, quomodo sanctorum lingua praecluditur quae ad confitendum et suapte natura et diuina gratia perurgetur? Si enim gentiles animae idolorum formis et caerimoniis inpeditae auium praepetes transitus et dedita uentis itinera pinnarum uelut ad praescientiam futuri prouentus loquuntur et extarum uenas animatione terreni

spiritus palpitantes, dum fidem daemonibus dant, moritura post momentum animalium uiscera futura praenuntiare confirmant et de uita mortuos rogant dicentes lapidi \'surge\' et ligno \'uigila,\' sicque sacrilegium ab his studium dicitur, inperitia sapientia nuncupatur nescientibus his non deo se sacrificare sed daemoni: in quo si talibus apud se gloria est, quomodo nos diuinas sanctorum respuimus profetationes et, dum oboedimus uoluntatibus nostris, his qui deum profetauerint inuidemus relinquentes apostolica praecepta dicentia: spiritus nolite extinguere, I profetias nolite repudiare? Et ideo, quia [*]( 3 Philipp. 2,11. 7 cf. Luc. 19,37—39; Matth.21,9. 11 Luc. 19,40. 22 Habac. 2, 19. 24 cf. I. Cor. 10, 20. 28 I. Thess. 5, 19. 20. ) [*]( 1 pATU ISSeetlAOD, e linea et puncto, I in IAOO lineis del. Sltl.. pUfft . 0. LRlljlS 2 UtquAeNoN\', qUAE lineis del. 6 qutb, t lin. del. 10 UlbeANT 15 SUApTAe 23 S\'CqUE] nolui mutare in SlqUE )

55
ubi libertas ibi Christus, libet me unum clamare pro totis, quia et ego spiritum domini habeo: cesset inuidia diaboli! ab omnibus adnuntiatus est dominus, ab omnibus profetatus est Christus, (ab) Adam Sed Noe Abraham Isaclacob et a ceteris qui ab initio saeculi profetauerunt, et intrepidus dico quod inuidet diabolus: uenturum in carne deum omnis homo sciuit, non dicam hii quos in dispositione generationis suae in euangelio deus posuit et diuinae naturae fidem et numerum canoni praestaturos. Quod sicut scientibus et negantibus maior poena est,

sic et perfecta gloria est non solum corde credere, sed et ore confessionis gloriam non negare, dicente Dauid: credidi, propter quod locutus sum. In quo et apostolus Petrus sciens conscientiam in libris canonicis numeri rationem et relaxans legendi ea quae de Christo scripta sunt libertatem, cum ad Colosenses epistulam daret, dixit: cum lecta fuerit apud uos epistula haec, facite, ut et in Laodicensium eclesia legatur, et eam quae Laodicensium est uos legatis. Aut numquid damnabilis apud uos apostolus fuit, qui epistulam quae in canone non erat discipulos suos legere I permisit aut nobis maior cura pro Christo est sicque uoluntates uestras agitis, ut iniustum iudicium etiam in ea quae ante uos sunt decreta tendatis? Omnibus enim nobis qui deum Christum credimus plenitudo fidei dies domini est et lex uitae apostolici forma praecepti est, quoniam, si fides ex auditu, auditus autem per fidem constat, qualiter nobis futurorum spes [*]( 1 cf. II. Cor. 3, 17. 2 I. Cor. 7, 40. 4 Tob. 4, 13. 10 cf. Rom. 10, 10. 11 credidi] Ps. 115, 10. 15 Col. 4, 16. 23 cf. Hebr. 10, 22. 24 Rom. 10, 17; cf. Hil., de trin. V, 32, ubi recte legitur: aud. autem per uerbum. ) [*]( 2 Hilarius, contra Const. imp. c. 6: cesset itaque maledictorum opinio et mendacii suspicio; cf. de trin. II, 9; VII, 24; XII, 35. ) [*]( 4 AB deest 6 CARNE] uid. supra p. 7,18; 21,22 al. 13 CON SCIENTIA-=-] cf. supra p. 5, 4; 30, 3 al. exempla abundantis litterae M ) [*]( 20 slque] cf. 54, 23 22 TeNhATIS, b ras. del. CRCbjCDUS pLJEINITUho, eratne CREhEmUS? 23 locus fsJITUbo — bl€S scriptura coartata exaratur LEsTEtlex\'uITAEAJPOSTOLJL(l1 24 flblS )

56
ponitur, si quae ante docentur scribta uel dicta de Christo et in memoriam reseruata nec umquam ab apostolis repudiata sed lecta, non solum respuantur a nobis, sed tamquam sacrilega damnentur, cum in euangelio scribtum sit:

quicumque fecerit in nomine meo uirtutem, non potest de me male* loqui? In quo illud tamen non recuso nec respuo inperitis haec non committenda auribus, ne, quia ab hereticis pleraque falsata sunt, dum praetitulato nomine prophetarum in uerbis sanctorum diuinum opus quaerunt, haereticae falsitatis inruant foueam, dum apostolici sermonis non ad plenum retinent disciplinam. Sed nec propter nequitias pessimorum prophetia dam sanctorum est; nam in omnibus heresibus cunet arum scribturarum interpraetatione peruersa infelicium sectarum instituta de persuasione fecerunt omnesque se Christum deum credere et Christianos esse confirmant. Nec ideo diuina seribtura damnanda est aut repudianda fides Christi est aut nomen refugiendum est Christianum, si, dum adserere sacrilegia sua uolunt, catholici nominis audent usurpare consortium.

Si enim omnia quae legunt damnare uolumus, certe quae etiam in canone sunt relata damnamus, unde melius est interpraetationem funestam et institutionem sacrilegam quam scribturam damnare diuinam, quoniam scribtum est: uobis datum est scire mysterium regni dei, ceteris autem in parabolis loquar, ut uidentes non uideant et audientes non audiant. Mihi certe seruo domini consideranti haec unus hic sensus est quoniam qui non amat Christum anathema maranata. [*]( 4 Marc. 9, 38. 22 Luc. 8,10; Marc. 4, 11. 12. 26 I. Cor. 16, 22. ) [*]( 6 NEC ex Ne\'que corr., qu€ lineis del., litt. C addita in marg. 7 rxje(|UHA(D, I linea et puncto, O) lin del. 10 pO€U€A(T) 12 erat €ST65T, prius EST ras. del. 17 Sl, erat el 19 CERTA 27 (DA b. RANATA- | flNltlNCipiT TRACTAtUS\'PAScbAE leQCpellxJ)1 ^aligCUODTUISaIN-XpO-lbu-bNO-NOST- Erasum est ante cum nomen AffiANTIA, de quo cf. praef. cap. II, ubi etiam de nota Tironiana h. 9 disputatur. )

57

Etsi ipsa natura nos docet inter inexploratas humanae uitae conuersationes et indignas deo saeculi mensurabiles pugnas nihil utilius esse homini quam per omnes dies ea quae saeculi sunt amica respuere et diuinae institutionis praecepta seruare, dicente apostolo: omnis amicitia mundi inimica est dei, et iterum profeta dicente: non tardes conuerti ad dominum et ne differas de die in die, tamen mortalium sensuus rerum saecularium familiaritate captiui intra humanae inbecilli clauduntur errorem et semper diuina miseratio inter tot inconsulta naufragio uelut fine periclitantibus statio et optabilis portus occurrit. Unicum diuinae sententiae modum profeticis uocibus adpraehendens gloriosum pascharum diem deus posuit, ut, quamuis per omnes dies seruire sibi homines suos deus uellet, tamen, quia omnis mundus in maligno positus est et dum nullus infinitis est finis fixo in lubricis gressu modum non constituimus incertis, [*](Wirceb. fol. 75 ) [*]( 7 Iac. 4, 4; cf. Prisco can. XXIX. 8 Sirac. 5, 8. 16 I. Io. 5, 19. ) [*]( 10 Cf. Hil., de trin. I,19 (infra p. 69, 11). 11 id., I, 7: cum religiosa mens intra imbecillitatis suae concluderetur errorem; cf. infra p. 104,1. ) [*]( 2 Uid. subscriptionem tractatus tertii. 3 uerba: EtSS-CONUERSA\' tres complentia uersus rubro colore exarata sunt 4 fuisse uidetur U JtAEUtCON UERSAltlON ES, Ut (? cf. supra 53, 25) ras. del. 6 SA€( CUlalj, erat SAE.ICULO, 0 deletum et 8 in ras. positum 9 INÖ\'E] uid. quae in praef. cap. II de oppressa littera M congessi 11 humANe blaUINjlACDaIjSaRATIO, I (in IA) lin. del. 13 blUINC 14 pRO plTl\'ciS QlORIOSUS, S (in US) lin. del. 15 OmNES, E ex J fact. 16 hOmINES, E ex l fact. )

58

in commemorationem inpensae pro nobis passionis exhortans uel anniuersaria uice ad obaudiendum nos fidei cogeret, quos omne quod uiuimus sibi soli debere meminisset, dicente apostolo: siue mors siue uita siue praesentia siue futura, omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus autem dei.

Et ideo, dilectissimi in deo, quia in hoc positi sumus, ut sensuus uestros intra angustias humanae inbecillitatis obsessos tamquam in nouam lucem religiosa docendi exhortatione laxemus, neccessario inchoantibus in praeparationem susci-I piendae paschae diebus quadragensimarum, sicut scribtum est, tamquam boni procuratores multiformis gratiae dei aliut ne fiat secundum imperium praecipimus, aliud secundum ueniam depraecamur, quoniam in hoc tempore et qui iam se a malis abstinet adsuescens bonis debet uelle meliora et qui adhuc indisciplinato mundi errore constringitur reuocari ab alienis uel solemnium dierum obseruatione suadetur, ut adueniente pascha domini et qui fidelis est custodisse se acceptam semel mandatorum fidem

gaudeat et paenitens salutem repetat et catecuminus futurae remissionis confidentiam non amittat, ut adinpleatur quod scribtum est: ecce dies domini et salutare eius! aperite portas, ut intret populum custodiens iustitiam et ueritatem, quia amplectentes intellectum perceperunt pacem sperantes in domino. Propter quod, dilectissimi, caelestis uocationis participes castificate animas uestras deo et, sicut scribtum est, abstinentes a corporalibus desideriis quae militant [*]( 2 I. Petr. 1, 22. 4 I. Cor. 3,22; cf. Laodic. u. 8. 11 I. Petr. 4,10. 12 I. Cor. 7,6; I. Tim. 1,1. 19 Hebr. 10, 35. 20 Es. 26, 2-4. 24 Propter] Hebr. 3, 1. 25 castificate] I. Petro I, 22. 26 abstinentes] I. Petro 2, 11; Iac. 4, 1. ) [*]( 7 liilarius, de trin. 1,18: meminisse oportet terrenarum mentium iufirmas atque imbecillas opiniones esse abiciendas et omnes imperfectae sententiae angustias religiosa discendi exspectatione laxandas; cf. infra p. 94,22. ) [*]( 2 flhEm 3 ex hlCERltE atramento pallidiore correctum est hlCENtE 4 SlfflJC (ubi primum occurrit) eratSIIUe PRAESEN{A 5 UCaSTRA, 7 erat UOSTROS 20 qutb, * lin del. 26 qUAaC )

59
aduersus uos in mem uestris ieiunantes deo non in turpibus lucris neque in incerto auaritiae aut in regis et contentionibus ieiunetis, quoniam, etsi abstinentiam diliciarum et occallationem corporis diuinum in his diebus opus quaerit, tale tamen ieiunium non requirit, sed, sicud scribtum est, castificati corpore et spiritu caritatem in dilectione simplicem ex corde uero et diuites uos in operibus bonis diuinis gloriis exhibete et, sicut profeta ait, soluite omnem conligationem iniustitiae et respuite oblegatio inpotentium commerciorum,

eripite iniuriam accipientem, iudicate pupillum, iustificate uiduam, demittite confractos in remissionem et omnem conscribtionem iniquam disrumpite, frangite panem uestrum esurientibus, aegenos et non habentes tectum inducite in domos uestras; si uideritis nudos operite et laborantes ne dispexeritis; sic enim scribtum est: si dederis esurienti panem tuum ex animo et humiliatam satiaueris animam, orietur in tenebris I lumen tuum et erit deus tuus tecum et satiaberis omnibus bonis in omnia quae desiderat anima tua. Considerate enim, quid sit pascha domini, dicente apostolo: pascha nostrum immolatus est Christus, ostendens rerum praesentium tolerantiam ad praemium beatae inmortalitatis proficientem, in quo uirginis partus et in adsumptionem corporis omnipotens [*]( 2 cf. I. Tim. 3, 8; Tit. 1, 7. 11. in inc.] cf. I. Tim. 6, 17., 5 Es. 58, 5. 6. 6 castificati] I. Petro 1, 22. 7 et diuites] I. Tim. 6, 18. 9 Es. 58, 6. 7; cf. Barnabae epist. c. 3. 16 Es. 58, 10. 11. 21 I. Cor. 5, 7. ) [*]( 2 IiEXiS] opp. p. 21, 4; 63, 17 3 l€IUN€T€S, € (in T€S) lin. del. 6 IN, erat UN 11 pupiU€KJSTIflCAT€, UO) man. II superscr., sed € non del. 12 CON\'fRACtOS, 0 (in tOS) ex U corr. 16 blS I p€X€Rl\'T€S, € (in T€S) lin. del. 18 (DORI€TUR, til lin. del. 19 SATIAUCRIS, U lin. del. 20 CONSlb€RATA€€NI(D 22 pRA€ s€nt€~\'tiu(d tOLERANtJUm. )

60
deus pudorem humani exordii non recusans, dum multimoda ueritatis in se sustinens argumenta humanae natiuitatis uitia castigat,

conceptione partu uagitibus cunis omnes naturae nostrae contumelias transcurrerit, ut, ueniens in carnem constitutionem decreti anterioris euerteret (et) in patibulum gloriosae crucis maledicta terrenae dominationis adfigens inmortalis ipse neque morte uincendus pro morientum aeternitate moreretur. Cum quo (si) alteri consepulti in mortem in baptismum sumus, alteri ut commoriamur et consepeliamur optamus, sic in diem paschae uenire debemus, ut, quia I contumelia illius honor noster est, quadragenta dierum erimum domini in euuangelio ieiunantis imitati ambulantes in carne non secundum carnem uiuamus, ut, si uicti ad modicum sumus, tamen in conpaginationem corporis Christi diuina praeceptorum luce reparemur, quoniam tamquam misericordiam consecutus ego consiliator, ego testis sum quod liberi a peccatis esse non possumus, nisi remissione baptismatis et diuinae crucis redemptione saluemur.

Hii sunt enim dies quos Moyses quadragensimo nummero ieiunans ad accipiendam legem diuini sermonis meruit eloquium, cum adnuntiatum pascha domini mare timuit et potentissimum in terris aelementum cui ipsa pro tempestate natura est diuisis aquis puluereum populo [*]( 8 Rom. 6, 4. 12 II. Cor. 10, 3. 15 I. Cor. 7, 25; I. Petr. 5,1. ) [*]( 1 Hilarius, de trin. II, 24: dei igitur imago inuisibilis pudorem humani exordii non recusauit et per conceptionem partum uagitum cunas omnes naturae nostrae contumelias transcurrit (cf. IX, 51 al.; inf. 77,15). 6 inmort.-moreretur = Hil., trin. 1,13. 10 cont. — nost. est = id., 11,25. ) [*]( 4 tRANSCURRERlt] nolui mutare in indicat. modum. 5 €U€R T R €T€TIN, t (in EtE) lin. del.; quam facile Et intercidere potuerit apparet 6 tER\'RAENAE, A (in RA€) lin. del. ININmORTAllS] de syllaba IN multorum fonte uitiorum uid. praef. cap. II 7 mORIENtU-:-] nolui mutare in mORIENtlUm, cf. 63, 10 8 qUOSAltERI IN BApt.] corrigendum esse puto peR BApt. 11 Eltlmurn, fuisse uidetur ERltmUm 12 IEIUNANltES 21 €le\'ro€NTUa) 22 po\'pulo, 0 (in po) ei U corr. )

61
iter praestitit et contra solitos usuus saeculo datura miraculum herbarum pastuus sterilis herena produxit. Hii sunt dies quos Iesus Naue similiter in ieiuniis agens terram promissionis ingressus cum induto fidei armis dei po stante in medio aquarum arca domini plenus in omnes crepidines Iordanis siccum populo iter praebuit et in priora decurrens uel in posteriora sua reluens ne diuinae iussioni natura contrairet expauit. Hii sunt dies quos adueniens in carnem deus post locuplitatum baptismatis fontem constitutus in eremo ieiunans diebus et noctibus uicit et temptatus a zabulo est nunc neccessitate ieiunii, nunc ambitione mortalium, nunc timore; in quo et(si) temptari non potuit deus,