Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

[*]( Wirceb. fol. 142) Sancte pater, omnipotens deus, qui multiformis gratiae tuae templum et dispositae in te ecclesiae tabernaculum formans inmensurabilis gloriae extendens mensuras Christo in te auctore docuisti, ut in te uno et inuisibilitatis plenitudo, quod pater filio, et uisibilitas agnoscentiae, quod filius patri in operatione sancti spiritus deberet, ageretur, sic in te omni definitae rei terminum et infinitorum receptaculum ponens, ut ex te uno uenientibus I nobis unum profectum et reuertentibus ad te unum aditum in ortum fili in te orientis aperires, et quamuis ex diuersis uocationum uiis in tabernaculum tuum tenderent, omnes tamen uno ingressu ad te Christi operantis intrarent, ut, cui se ille clausisset, accessum ad te, quia patrem fili in filio et filium patris in patre ignorauerat, non haberet. Tu enim es deus, qui cum in omnibus originibus uirtutum intra extraque et supereminens

et internus et circumfusus et infusus in omnia unus deus crederis, inuisibilis in patre, uisibilis in filio et unitus in opus duorum sanctus spiritus in- 20 ueniris, quia tu tibi ad id quod es auctor es et nihil extra [*]( 3 Hilarius, de trin. XII, 52: Sancte pater, omnipotens deus. 16 Hilarius, de trin. I, 6: ut in his cunctis originibus creaturarum deus intra extraque et supereminens et internus idest circumfusus et infusus in omnia nosceretur. ) [*](2 Uid. subscriptionem tractatus decimi. 3 Uerba SANCTEPATER- TUAETEM tres lineas complentia rubro colore exarata sunt 8 btpl NltAE, E ex I fact. 10 ALbJ 11 ORIENTES, E (in TES) lin. del. ApCRIRIS 12 TENdERET 13 OPERANtls, E (in tES) lin. del. 19 TUORUO) )

104
te quod praestantius tibi uideatur ostendis, et quamuis mens nostra inexplicabilis intellegentiae opus moliens intra humanae inbecillitatis claudatur errore, unicum tamen de te religiosae sententiae modum I profeticis uocibus adpraehendit, quod sic te unum deum in omnibus nouimus, ut nullum non in te neque ullum extra te locum et facti et operantis habeamus; sicque cum habes adque haberis neque extra totum in aliquo neque non in omnibus inueniris. In te enim et per te processuum tota procuratio: tu animarum pater, tu frater filiis, tu filius fratribus, tu electis amicus, tu propinquantibus proximus, tu operatio spirituum,

tu principium archangelorum, tu angelorum opus, tu uirtutificatio tota uirtutum es, per te disposita sunt opera cunctorum, tu distincxisti singularum rerum partes et inter se elementa conpingens disciplinati operis terminos conlocasti, dans in eis spiritum uitae, ut, quae etsi ex se facere nil possent, magnitudine tamen operantis animata ministerium deligatae per te seruitutis inplerent. Et posthaec respiciens in terram eduxisti animam uiuam; quae I etsi ex se ipsa non esset, tamen, ne uacuus esset [et] sermo praecepti, ubi iussio tua initium eorum quae non erant fuit, animatione praecepti protulit terra quod ipsa non habuit. Et iussio tua in apparabilium facta natura est, ut ex nihilo opus proferens primum inconposita et intenebrata parerent, postea insensibilibus sensibilitatem, tenebrosis uisum, brutis odoratum, sonum duris et obduratis distribueres auditum,

ut ubique te praestans materiam rerum, quam iussio protulerat informem, in usum operis [*]( 1 Hilarius, de trin. I, 7: cf. p. 57 (ubi etiam apud Prisco legitur \'intra errorem\'). ) [*]( 3 ERRO\'RE] uid. supra p. 20, 13; 71, 9; 75, 2 7 NEqUEEXTRA, litt. E snperscripta falso iterum puncto del. ,8 ET 10 ElEctUS, prior pars litt. U eras. 12 b.SpOSItAE, E puncto del. 13 bl STINCSISTI, S(inCS)lin.de1.;cr.95,21SUIUAm19Etdelendum? erat PRAECEPTllS, IS eras. 21 conicias APPARIBIɭIUM 24 tENE BRORIS 25 nolui mut. in OBTURATIS 26 erat INFORMEMIN usum, deinde m post mE affix. et in prox. uers. initio (T) del.; cf. 98, 2 )

105
tui sermo disponeret et unumquid uocans nomine suo, si sublimaret erecta, diuexa uergeret, praessa plenaret, aperiret campestria, siluarum tegeret occulta, tibi soli ad agnitionem scientiae tuae factorum gloria tota concineret, cui etsi confiteri in loquellam muta non possent, tamen dispositionibus rerum loquens ratio omnipotentiae testimonium non negaret. I In(?)............... bulacra (?) statutum (?) qua. commutationem tibi dignam dabimus pro animabus nostris, sancte pater, omnipotens deus, aut quid est homo quod memor es eius aut filius hominis propter quod uisitas eum, nisi quod in gloriam tanti operis emissi agnoscimus quia. figmentum tuum sumus in operibus bonis quae praeparasti, ut in illis ambulemus? [*]( 1 cf. Ps. 146,4; Es. 43,1 al. 8 quam — 11 nostris] cf. Matth. 16,26. 13 quid — 17 eum] Ps. 8, 5. 20 figmentum — 23 amb.] Eph. 2, 10. ) [*]( 11 cf. Hilarii locum supra ad p. 103, 3 laudatum. ) [*]( 1 UNUfnqUlb] uid. supra p. 77, 6 2 conicias pĮANAREt 5 loquellA.mutaA] scribendumne loquellA? sed uid. supra p. 39,13; 48, 7; 55, 13 al. 7 Haec ultima codicis pagina misere foedata est; singulas igitur lineas seorsum typis transcribendas curabam atque quae effinxi scriptwra inclinata ita rupta detersa detrita sunt, ut ligneum codicis integumentum plane sit commaculatum uestigiis litterarum olim adhaerescentium; primi uero uersus (= lin. 7 nostr. ed.) scriptura funditus euanuit, nisi quod in ipso uersus initio fuisse uidetur tN ; Matthaei uerba \'lucrari\' et \'totum\' (uid. uersiones antiquas ad Matth. 16, 26) in codicis lin. 2 latere nolim hariolari 17 CJUob scripsi, cod.: quo )
106
Et ideo te sensus noster loquitur et sermo, quia per te inexterminabiles facti, ubi simi ........ [*]( 3 cf. Sap. 2, 23: ineztermiuabilem et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. ) [*]( 4 SIMICDlto hic desinit codex Wirceburgensis. )
107