Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

quoniam haec : perfecti boni gloria est, si, sicut scribtum est, castificatio corporis pretio excolitur uoluntatis. Denique dum nullus aput nos infinitis finis est et fixo in lubricum gressu modum non [*](2 cf. Gal. 2,18. 5cf.Rom.7,8.11. SEs.3,12. llcf.Ps.59,1. 19cf. Rom. 13,12; Eph. 6,11 sqq. 211. Petro 5,4. 23 cast.] cf. supra p. 72, 16, sed nostro loco UOɭUNTAS pro uoɭupτas scriptum esse uidetur. ) [*]( 1 PUÇNANTIAUT, erat pUGNA\'t, deinde Nt in marg. affix. et T (in tAU) lin. del. TRIBUɭATIOIN 2 Ut deest 4 INlbll1, I (ante N) lin. del.loδΑΑΒΟUTRUM, A (in bA) lin. del. 5 ALIENAtE 6 TOLLERABlɭlOR, prior l (in TOɭɭ) lin. del. 7 CONSUTTUδΟ, ( ex I corr. 9 UEStRIS, S (in RIS) lin. del. 11 PSAlΜι, una litt. eras. 12 bEUICtAS, E ex I corr. 19 EUl.̄CENS 24 pRAeltIO, A lin. del. - 25 INfINltlS, erat FlN\', sed INflN* man. I corr. C(Jx - ɭUBRI , CU- in marg. man. I, opp. p. 57, 18 )

96
constituimus incertis, cotidianorum in nobis fieri bella certaminum etiam apostolicis uocibus edocemur dicente ad nos Paulo: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem; haec inuicem sibi altercantur, ut non quae uolumus faciamus, et quia I humanae intellegentiae sensus et ratio communium opinionum non statim apostolici sermonis et caelestis consilii capax esset, insequenter apostolus Paulus, cur peccantibus nobis deuicta uitiis caro et humanae uitae ambitio subiaceret, ostendit dicens: non est uobis conluctatio contra carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates mundi huius rectores harum tenebrarum,

aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus; sicut et Iohannis ait: uidi tres spiritus inmundos tamquam tres ranas exeuntes de ore pseudoprofetae et de ore bestiae et hii sunt tres spiritus daemoniorum qui procedunt ad conturbandos reges terrae, et iterum ipse Dauid quid in nobis pugnaret ostendens ait: domine, iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper, et apostolus de eo loquens ait: unde bella, unde rixae in uobis? nonne de uoluntatibus ues-| tris, quae militant in membris uestris? ut, qui diuinorum praeceptorum in se opus uellet, uniuersa in se uitiorum bella deuincens non solum carnis sed et cogitationum idest spiritalium nequitiarum concupiscentiis abstineret et gentilium daemonum in se ueneficia despiciens, cui tributa peccaminum, cui stipendia uitiorum, cui timores formidinum, cui honores praetereuntium dignitatum deditus saeculo homo deberet,

agnosceret [*]( 3 Gal. 5, 17. 9 Eph. 6, 12. 13 Apoc. 16, 13. 14. 17 Ps. 50, 5. 19 Iac. 4, 1. 23 cf. Eph. 6, 12. ) [*]( 5 Hilarius, de trin. VII, 16: Quamquam igitur huius intellegentiae nostrae iudicia cum humani sensus opinione communia sint, etc. ) [*]( 8 CUR scripsi, cod.: CUI1 11 POTESTATES, E ex I fact. 12 N6 quitlAℇ, AE in marg. eiusque litt. E perperam lin. del. 14 pSEubo AĮ PR0FETE 19 S€p€R, R lin. et puncto del. 20 UOɭUNT.] cf. supra p. 63, 17 25 6ENEfICIA, cf. p. 21, 3 bES\'PICIEI NS, E ex I corr., ante N eras. J 27 AGNOSCE||REEt, cf. 52, 11 (60, 5). )

97
et repudiatis omnibus quorum finis mors est et in quibus corripitur edoctus, totum se debens deo, factus ipse quod psalmus est in exultationem psalmidici sermonis intraret dicente Dauid: deus, repulisti nos et distruxisti, iratus es et misertus es nostri. In quo tamen sermone psalmi ultra naturalis intellegentiae sensum mens ad deum conuersa prouehitur et unicuique intellegenti se incorruptae beatitudinis per haec cam aperitur. Libet enim hoc loco in tali sermone psalmi aduersus diaboli insidiantis astutias libera saluati in Christo hominis uoce clamare: ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, uictoria tua? ecce deus, dum corripit, diligit et erudit potius peccati agnitione quam plectit, et, cum alia tua non sit natura, nisi aut in peccati mala cogere aut post percussum captum ueneno in ea quae ipse persuaseris perurguere, Christo docente cognoscimus quod baptizati in Christo,

cum in his quae sunt deo aliena distruimur, in ea quae sunt nobis propria reformamur et quod usque ad finem peccantibus poena est et conuersis nobis in redarguitione doctrina est, ipso Dauid dicente: quis similis tibi, domine? quia ostendisti mihi tribulationes et conuersum uiuificans docuisti me, et iterum Eseias ait: domine, in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis quem dedisti super terram. In quo quamuis nos ipsi probemus in nobis, qualis esse I homo debeat qui in nouam natiuitatem per fidem uiuens sensum suum ad ea quae dei substantiae sunt digna moderetur, tamen, ut scribturarum dispositio ad intellegentiam nostram factorum exemplis tamquam incorruptis testimoniis uteretur et caritatem dei commendans in nobis conpugnantes rerum mortalium in [*]( 1 cf. Rom. 6, 21. 4 Ps. 59, 3. 10 I. Cor. 15, 55. 11 deus] cf. Hebr. 12, 6. 10. 17 cf. I. Cor. 1, 8. 28; Gal. 2, 18; Ps. 59, 1. 19 Ps. 70, 19. 20. 17. 21 Es. 26,18. 24 cf. Rom. 1, 17 al. 27 cf. Rom. 5, 8. ) [*]( 5 ultra nat. int. sens.] cf. Hilarii locos ad p. 74, 16 allatos. ) [*]( 5 €ST, teras. 9 INSlblANtES 11 CORipiT 18 REbAR QUITIONA€, erat REtARG., A (in NAE) lin. et puncto del. 24 UIUENLSj ) [*]( XVIII. Priscill.. ) [*]( 7 )

98
nobis opiniones facilius ostenderet, si dictus uerborum formis et rerum parabolis adprobaret,