Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

Et ideo qui talibus credunt uel qui tali se auctore sanctificant natura fili irae et perditionis ambulantes in tenebris, non mirum est, si in se imaginem dei et similitudinem denegantes et facti zabolo similes in uitiis facturam hominis daemonibus adscribunt, de quibus bene apostolus ait: animalis, inquid, homo non percipit ea quae sunt spiritus dei; nec enim potest; stultitiae enim illi est et non potest diiudicare; I spiritalis autem disiudicat omnia, ipse autem a nemine disiudicatur, et sicut scribtum est: qui carnis sunt quae carnis sunt sapiunt, qui uero spiritus quae sunt spiritus, et prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax.

Ac si uolunt scire, quid de singulis quae scribta sunt sentiamus, recte talibus cum Adam terreno et fera facto tenebrosae uitae unita cognatio est, sicut scribtum est: qualis terrenus, tales et terreni, qualis caelestis, tales et caelestes. Digni sunt [*]( 5 Apoc. 9, 11. 7 Apoc. 13, 1. 9 Eph. 2, 2. 3; cf. Prisco can. LXXXVIH et LXXXIX. 13 Apoc. 12, 9. 21 I. Cor. 2, 14. 15. 25 Rom. 8, 5. 6. 30 I. Cor. 15, 48. ) [*](S X 15 quiebllCIT, C lin. del. 29 R€CT€] scribendum esse eERtE conicias 30 TAlis 31 TAlis CAeleSTIS1 )

19
quos in forma Cain et Lamec Euua parturiens, quae facta fuerat

mater omnium uiuentium, adulterata in deum et zabolicae seductioni consentiens Saclam sibi daemonem et deum dixerit et maritum, sicut scribtum est in profeta: ecce iudicium ad matrem uestram iudicate, quia haec non est uxor mea nec ego sum uir eius et auferam fornicationem illius a facie plebis meae et moecationem eius a medio mamillarum eius; item ibi: et auferam uestimenta mea et linteamina mea, ut non cooperiat turpitudinem suam, et denudabo spurcitiam eius in conspectu amatorum ipsius; et in Hieremia I increpans dominus Hierusalem, quae facta est seruiens cum filiis suis, dicit ad eam: quomodo dicis, non sum polluta et post Bahal non abii? ecce respice in multitudine uias tuas et uide, ubi non fornicata sis. Et Ezechiel ait: haec dicit dominus \'radix tua de terra Canaam, pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea\'; sicut et alibi: nocti adsimilaui matrem uestram, similis est plebs mea non habenti scientiam. Sicut et in euangelio talibus dicit deus: uos estis fili zabuli et patrem zabulum habetis. Nos autem non ita didicimus Christum, sed in

illo edocti, sicut est ueritas in Iesu, intellegimus quoniam lex spiritalis est, nos autem carnales uenundati sub peccato, et spiritalibus spiritalia conparantes elaboramus, ut sicut portauimus imaginem eius qui de limo est, cum uicti delictis ambulabamus in uitia, ita portemus [*]( 1 cf. Gen. 4, 24 et Hilar., comm. in Matth. 18, 10. 4 Hos. 2,2. 8 Hos. 2, 9. 10. 12 Hierem. 2, 23. 20. 15 Ezech. 16, 3. 45. 17 Hos. 4, 5. 6. 19 Io. 8, 44. 20 Nos] cf. Eph. 4, 20. 21. 22 lex] Rom. 7,14. 24 I. Cor. 15, 49. cum-uitia] cf. Eph. 2,1. 5; Col. 2, 13. 25 ita] I. Cor. 15, 49. ) [*]( 2 AbulTeRATACTSABOllCAe 8 JTetDj eistat in rasura; fuit autem et Al(ibi) 9 COOpeRIAO), CD liu. del. 17 Ab SICOU lAUI, litterae U (in CDU) pars prior lineis deleta est, ut fieret I 18 bABeMTSCiersJTIAO)1 25 UINCTI1, N lin. del. UITJA ITA pORtemUs ) [*]( 2* )

20
eius qui est de caelo, et deponentes secundum priorem conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, renouemur in spiritu mentis nostrae induentes nouum hominem, qui secundum deum creatus est in sanctitate et iustitia et ueritate. Scimus enim et nouimus quoniam dei figmentum sumus in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut (in) illis ambulemus; sicut et Moyses ait: fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem suam et inspirauit in faciem eius inspiramentum uitae et factus est homo in animam uiuam, et scimus quoniam Euua, quae seducta est et facta est in praeuaricatione, saluabitur per filiorum procreatione, si permanserit in fide et recognoscens quod ex uiro suo sumpta est, et pariens filios in tristitia ad uirum eius erit conuersio illius;

sicut scribtum est in profeta: propter hoc ecce ego, dicit dominus, concludam uiam matris uestrae sudibus et non aedificabo iter eius et semitas suas non inueniet; persequetur amatores suos et non conprehendet eos et dicet cibo etreuertar ad uirum meum priorem quia melius mihi tunc erat quam modo\'. In quo nos intellegentes, liberati sicut scribtum est ab utero matris nostrae nec adquiescentes carni et sanguini, elaboramus et sicut eramus serui peccati in mortem, ita serui iustitiae sumus ad iustitiam, I scientes quia etsi is qui a foris est homo noster corrumpitur, sed qui intus est renouatur et, [*]( 1 deponentes] Eph. 4,22-24. 6 Eph. 2, 10; praepositionem JN mero errore a librario omissam esse puto; cf. infra codicis fol. 145, ubi IN iLllS legitur. 8 Gen. 1, 27; 2, 7. 11 I. Tim. 2, 14. 15; cf. infra Prisco can. LVII. 14 Gen. 3, 16. 16 Hos. 2, 6. 7. 22 cf. Gal. 1, 15. 16. 23 sicut] cf. Rom. 6, 16. 18. 25 II. Cor. 4, 16. ) [*]( 13 PROCR £ A\'T)ON€] de oppressa in fine uocabuIorum M littera cf. Ef supra ad p. 5, 9. 14 EStpAIRJENS 21 JNqUAENOS, ex qUAe eL correxit quo man. I 23 SANQUINUABORAOIUS)

21
sicut primus homo de terra de limo, ita manifestata sunt opera carnis, quae sunt adulteria fornicatio inmunditia inpudicitia luxuria idolatria ueneficia inimicitiae contentiones emulationes irae rixae dissensiones hereses inuidiae homicidia ebrietates comisationes et his similia. Inter quae Saclas et Nebroel daemones partem inter suos habeant; nam locum inter pudica et religiosa non quaerant.

Ac sicut secundus homo de caelo caelestis, ita manifesta sunt opera spiritus, quae sunt caritas gaudium pax patientia longanimitas bonitas mansuetudo fides continentia castitas benignitas et dilectio; in qua Christus apparens deus templum suum esse nos dixit et in eo, quod in nobis ipse sibi fecerat, habitare in nobis uoluit, sicut et profeta Iob ait: manus tuae finxerunt et fecerunt me; posthaec demutans deiecisti me; memor esto quoniam de luto finctum a terra iterum reuocasti me et sicut lac me mulsisti et coagolasti sicut caseum; pelle et carne me induisti, ossa et ner disposuisti; uitam uero et misericordiam posuisti aput me et uisitatio tua custodiuit spiritum meum.

Et ideo repetito semper sermone: anathema sit qui negat Iesum Christum in carne uenisse, quia hic antechristus [*]( 1 primus] I. Cor. 15, 47. manifest.] Gal. 5, 19-21. 8 I. Cor. 15, 47. 9 manif.] Gal. 5,19. 22.23. 12 cf. I. Cor. 3,16.17; 6,19; II. Cor. 6,16. 14 Iob 10, 8-12. 21 cf. I. Io. 2, 22 (et Prisco can. LXXXVII). ) [*](3 ibolATRJA] ita codex; cf. Koffmane, Gesch. d. Kirchenlat. p. 37, alios; sed uide infra fol. 47b, ubi occurrit ibololATRAS BetaeplCIA, 6 lin. del.; uid. Thielmann, Archiv f. lat. Lex. ed. Wolfflin I, 79 6 SIROILIAQUAEINTER, INtER (post qUAE) lin. del. 10 IONQIA1 NlmltAS, I (in Ql) lin. del. 12 JNquAe, eras. del., scribendum esse iNquo suspiceris, cf. enim supra ad p. 20, 21. 13 qUOOJNNOBIS INNOBIs\'] haec uerba (post bA0ItARE) fortasse delenda sunt N 15 O. eCDUTAS 16 plNCTUCT)] uid. Roensch, It. et Uulg. p. 295 21 ANbeTAfDA] uid. supra p. 7, 23. 26 22 CARNE] uid. supra 7, 18 )

22
est; anathema sit qui negat Christum Iesum deum dei filium crucifixum pro nobis, dicente profeta: hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et iterum Paulus nihil se aliut sciro testatur nisi Iesum Christum et hunc crucifixum; anathema sit qui negat clauis adfixum uel aceto potatum uel felle dominum deum nostrum, cum ipse dixerit ad discentes suos:

mitte manus in fissuras plagarum manum mearum, et scribtum in euangelio legimus: et acceperunt spungiam plenam aceto et felle et potauerunt eum et dixit \'consummatum est\'. Quae omnia secundum institutum suum scismatici uel heretici interpolantes scribturas et sensum infelicitatis suae diuinis sermonibus inserentes falsa ueris et catholicis mendacia miscuerunt.

Anathema sit qui Manetem et opera eius doctrinas adque instituta non damnat; cuius peculiariter turpitudines persequentes gladio, si fieri posset, ad inferos mitteremus ac si quid I est deterius gehennae tormentoque peruigili, ubi neque ignis extinguitur neque uermis emoritur. Quorum diuino iudicio ut inpuritas non lateret, etiam saecularibus iudiciis mala prodita sunt. Extra enim ea quae erraticis sensibus adserentes Solem et Lunam rectores orbis terrarum deos [*]( 2 Es. 53, 4. 3 I. Cor. 2, 2. 6 Io. 20, 25. 27. 8 Io. 19, 29. 30. 16 Marc. 9, 43; Es. 66, 24. ) [*]( 5 cf. Tertull., adu. Marcionem lib. III, 18: negantes passionem crucis et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit creator filium suum quod ipse maledixerat. ) [*](bm 1 ., bm . bi . 7 mAN um] cf. Neue, Formenlehre d. lat. Spr., I, !.Ae p. 360, alios 11 SeNSUoVllvipellCITATISSUUa), INf. in marg. man. I, sed litteris paullo minoribus; litt. U, ubi secundo loco occurrit in SAbque suum, lin. del. 13 mANetet boCTRINAINSTITUTACJUe, que post INSTITUTA lin. del. (etiam supra initium insequentis uersus NATCUIUS erant superscripta haec: SAbqUGINSTITUTANONb, sed rasura rursus deleta sunt) 15 QlAblUODSI, cui opp. p. 24, 5 16 Q £ bENNAE] facile conicias legendum esse QebeNNA 19 beRRA. TICIS, b lin. del. )

23
putauerunt, cum scribtum sit quid lucidius sole et hic deficiet: ita infelicium sacrilegiorum stultitias ampliarunt, ut obpressas caecitate mentes, quo nefarius obligarent, religiosius consecrare se dicerent. Anathema sit qui Nicolaitarum fornicationes et multimoda

ostensa in scribturis cum discipulis et doctoribus suis daemonia non damnat uel qui eorum opera sectantur. Pereant qui Ofitarum in se perfidiam receperunt et fili uiperarum facti similem sibi deum suum et dominum confitentur. Et quia longum est ire per singula, omnes hereses, quas sibi homines mente corrupti et naufragi a fide uel ex canonicis scripturis uel ex apocrifis fabricarunt supra ea quae scripta sunt, unus aduersus alterum inflatus pro alio, et quidquid aut Saturnina heresis induxit aut Nouatiana protulit aut Basilide docente I monstrauit aut Arriana collegit aut Patrepassiana erudiit aut Homuncionita mentita est aut Catafriga persuasit aut arripuit Borborita: catolico et deo Christo credenti ore cum omnibus, qui haec sequuntur aut docent aut uoluerint adserere, damnamus; quorum dogmata omnia diuinorum testimoniorum apud nos luce dissoluimus, non quod sufficientes simus cogitare aliquid nobis tamquam ex nobis ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est.

Inter quae tamen nouum dictum et non dicam facto, sed et . relatione damnabile nec ullo

ante hoc heretico auctore prolatum sacrilegii nefas in aures nostras legens Itacius induxit [*]( 1 Sirac. 17, 30. 10 II. Tim. 3, 8; I. Tim. 1,19. 19 II. Cor. 3, 5. ) [*]( 24 De Itacio cf. quae congessimus in libello: \'Priscillian, ein neuaufgef. Schriftsteller\', p. 6.15 (ubi inprimis ratio habetur Sulpicii Seueri, chron. II, 47 sqq.). ) [*]( 3 CA6CITATI meNtES, E ex I correctum est NefA1 U RJUS] cf. Drager, hist. Syntax d. lat. Spr., I, 34 17 setJUNTUR t 20 sulmus, ex U (in SU) I corr. 22 £ T (ante NON) erat S€b\', S et b lin. del. pACTO ex fACTU corr. 23 bAfnNABlle, e perperam duabus lin. del. et l superscr. 24 \'tAlaus, I in C inscripsit man. I )

24
magicis praecantationibus primitiuorum fructuum uel expiari uel consecrari oportere gustatus unguentumque maledicti Soli et Lunae, cum quibus deficiet, consecrandum: quod qui legit protulit credidit fecit habuit induxit, non solum anathema maranatha, sed etiam gladio persequendus est, quoniam scriptum est: maleficos non sinetis uiuere. Sibi itaque habeant adinuentiones hereticorum nefarias et dignas gehennae interpraetationes, I sibi teneant scismaticorum calumniae multiuolas uoluntates: tabernaculum Christi dei et templum quod est in nobis nemo conuellet. Illi legentes scripturas saxeum corneum lapideum deum putent: nobis in omni scriptura, sicut scriptum est, unicornis est deus, nobis petra Christus, nobis lapis angularis Iesus, nobis hominum homo Christus. Illi tamquam fili perditionis et zaboli credant se zaboli inbre saturari: nobis omnipotens deus est, qui aduocat aquam maris et spargit eam super faciem totius terrae et pluuiam matutini et serotini in indulget.

Et si uolunt infelices ipsi nosse, qualis sit deus eorum cui credunt: ipse est, sicut scribtum est in profeta, fera quae sub omni arbore dormit secundum siluam et papyron et butomon; ipse est secundum quod scribtum est in Iob dicente domino: in gyro dentium eius timor, uiscera eius aspedes aereae et uinculum eius sicut myritis lapis; non transiet eum spiritus; in aesternutatione eius adaperietur splendor; oculi eius similes Lucifero; de ore eius exeunt lampades [*]( 4 I. Cor. 16, 22. 6 Exod. 22, 18. 12 cf. Num. 23, 22 sec. Italam; Deut. 33, 17. 14 Amos 5, 8; Iob. 5, 10. 16 pluuiam] cf. Ioel 2, 23. 19 Iob. 40, 16; Septuaginta: r.apa 7:07:upov zai xaXajj-ov zat pouiojxov; pro \'siluam\' H. Roenschius litteris ad me datis coniecit uluam1 = xaXafjLOv. 21 Iob. 41, 5-7. 9-13. ) [*]( 3 be\'flCIAT, A lin. del. 6 AblNUeNTIONeO), (D lin. del. 11 paUjTEfvJT ex peTUNT corr. 14 SeASABOll, A (in SeA) lin. del. IpSI 17 INBRtS, falso E ex I corr. INfellCeSNJOSSe 22 ASpebeS] facile conicias scribendum esse ASpibeS )

25
ardentes et globus ignis; nares eius efflant fumum j furnacis ignis ardentis; flammae carbonum anima eius et incendia de lingua eius procedunt; in collo eius conmoratur uirtus et ante illum praecurrit perditio; ipse est, sicut et alibi profeta ait, qui reputat petram sicut stipulam et inridet terrae motum; cubile eius est sodes acutae et omne aurum quod est sicut mare tamquam lutum sub ipso est; feruere facit pontum sicut aeneum et fretum sicut speculum aestimat, tartarum uero abyssi sicut captiuum aeternale; non est factum quicquam simile illi in terra

quod inludatur ab angelis meis; omnem excelsum uidet et ipse est rex omnium quae in aquis sunt. Nobis autem deus Christus Iesus est qui dixit: omne meum est quod est sub caelo, et testis fidelis primogenitus ex mortuis in medio candelabrorum aureorum similis filio hominis apparuit uestitus tunica talari et praecinctus ad ubera zona aurea et capilli capitis eius albi tamquam lana et tamquam nix et, sicut scriptum est, oculi eius tamquam flamma ignis et pedes eius similes aeramento turino eiecto furnace et uox eius I sicut uox aquarum multarum et in dextera manu sua tenet stellas septem et de ore eius exit gladius ex utraque parte acutus et facies eius sicut sol lucens in uirtute sua. Hic est qui habet claues mortis et inferni; hic est cuius nomen in [*]( 5 Iob. 41,20-25. 14 cf. Matth. 28, 18; Io. 16, 15. testismortuis] Apoc. 1,5; Col. 1, 18. 15 in medio] Apoc. 1,13—16. 24 habet] Apoc. 1, 18. cuius] Apoc. 2, 17. ) [*]( 2 ARbENteS\' 6 teRRe ante uerbum eST et post uerbum ACUTAe nigriore atramento posterior manus tales lineas adpinxit: tesi C ACUTAeJ i 10 qUlblqUAffi, b lin. del: 12 omrvjem] recte conicias aeque atque in Uulg. scribendum esse 0(T)N€, cum praesertim in Septuag. legatur r.&\'/; cf. quae in praef. cap. II de litt. M parasitica diximus 20 TURINO] cf. quae de hoc uocabulo dixi in Arch. f. lat. Lex. III, p. 328 22 SEptEI cf. supra ad 5, 9; 20, 13. )

26
calculo nouo albo scribtum est, quod nemo habet nisi qui accepit. Si enim scismaticis non facimus scandalum, quod nomen deus in calculo nouo legimus inscribtum, qui in omni littera siue hebrea siue latina siue graeca in omne quod uidetur aut dicitur rex regum et dominorum

dominus est; in quibus linguis etsi titulus crucis ponitur, diuinum tamen deo testimonium litteratur sicut et in profetis dei; in quo Hieremias proposito hebreicae litterae caractere fleuit in planctibus, Dauid exultauit in psalmis, ut in nomine Iesu omne genu curuetur caelestium et terrestrium et inferorum et omnis lingua confiteatur deo. Ipse est enim de quo scribtum est: uicit leo de tribu Iuda; sed nobis leo non est deus, sed sicut scribtum est \'quid dulcius melle et quid fortius leone\'? ipse est de quo scribtum est: ceruus amicitiae et I pullus gratiarum sermonetur tibi; sed nobis non est deus ceruus aut pullus, sed sicut scribtum est: priusquam dicas domine domine, dicit ecce adsum, et sicut alibi: ex ore lactantium praeparasti laudem; ipse est qui, sicut scriptum est in profeta, solus potens est colligere uinculum Pliadae et Orionis septa reserare, sciens demutationem firmamenti et distruens rotam geniturae reparatione baptismatis diem nostrae natiuitatis euicit; ipse est cuius nomen dedit in mari uiam et in fluctibus semitam firmissimam,

cuius nomini uictum camini cessit incendium. Quem etiam Balaam idolorum cultor et daemonum in infelicitatis suae testimonium profetauit dicens: [*]( 5 I. Tim. 6, 15. 9 Philipp. 2, 10. 11. 12 Apoc. 5, 5. 13 Iudic. 14, 18. 15 Prou. 5, 19. 17 cf. Es. 58, 9. 18 Ps. 8, 3. 19 Iob. 38,31. 21 cf. Iac. 3, 6. 23 Sap. 14, 3. 24 nomini] cf. Dan. 3,34.43. ) [*]( 5 et\'uOmINORU"":-, quae sint erasa supra uersum, dici nequit, sed brvlS fuisse censeo dominusj bNS, hoc uocabulum rasura corrosum est 6 UTUllS 11 INfeR-ORumetomINIS, fortasse \'infernorum\' legi uoluit qui lineolam posuit supra uersum homo posterioris aeui; uid. autem infra fol. 89* CON flteAtU Rlhõ, bo in margine pos. 25 bAGmorsJIU7*, I lin. etpuncto del.; cf. supra7,2; 15,12 )

27
exiet homo ex semine Iuda et dominabitur gentium multarum et exaltabitur regnum eius; dominus enim deus adduxit eum ex Aegypto; sicut honor unicorni cornua eius, comedet gentes inimicorum suorum et cubitos eorum emedullauit et iaculis suis concutiet inimicos et conquiescens refrigerabitur sicut leo et sicut catulus leonis; quis suscitauit eum? Qui benedicunt I eum benedicti sunt et qui maledicunt eum maledicti sunt. Cuius quamuis uerba propter id, quod erat. ipse inter iustorum profetias, nemo susciperet, tamen prohiberi ab scripturis domini et id damnari scribtura nefas duxit, quidquid etiam in huiusmodi ad dei Christi testimonium profetarunt, sicut scribtum est: cum sit timida nequitia, dat testimonium deo condemnata, et alibi: credes quia unus deus est; hoc et daemonia faciunt et perhorrescunt. Et si scire desiderant, quod est nomen quod in omnem uirtutem et in omnem linguam potentiae

suae opus tribuit, hoc est quod est Christus Iesus, sicut scribtum est: aurum adque argentum non est mihi; quid autem habeo, hoc do tibi; in nomine Iesu surge et ambula; sicut et alibi: ego sum dominus deus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo; et alibi dicente Iohanne: et uestimentum eius erat asparsum sanguine et uocabatur nomen eius uerbum dei; et alibi: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium et uocabitur nomen eius Immanuel quod interpraetatur nobiscum deus. Conuertere itaque aliquando, infelix scismatice, con I uertere et nomen domini, quod omnis etiam ferarum et bestiarum natura timuit, expauesce, quia scribtum est: oportet quidem scandala esse, sed uae illi, per quem facta fuerint; utinam enim aut callidus esses aut frigidus, sed quoniam tepidus es, euomeris [*]( 1 Num. 24, 7- 9. 13 Sap. 17,10. 14 Iac. 2, 19. 18 Act. 3, 6. 20 Es. 42, 8; 48, 11. 22 Apoc. 19, 13. 24 Es. 7, 14; Matth. 1, 23. 29 Matth. 18, 7. 30 utinam] Apoc. 3, 15. 16. U ) [*]( 5 eCDCbulUuiT] nolui mutare in emebuUABIT 11 biXlt, I (in bl) puncto del. 19 qUlb] nolui mutare in quob 21 QlORIAODeA AtteRI, cf. supra ad p. 25, 22 27 omNes 30 CAlhbus] ita codex )

28
ab ore domini; sed, sicut scribtum est, console tibi et paenitentiam age et eme tibi aurum igne probatum, ut id quod ipse emeris factus tamquam aurum expurgatum igne, scribatur in te nomen domini quod est Iesus, cum in ea quae agis paenitens nomen domini saluatoris, quia per ipsum saluatus fueris, ostendis, quia scribtum est:

et appellabitur nomen eius Iesus, quia hic est qui saluabit omnem populum, et intellege parabolas et obscuros sermones et dictiones prudentium et obscuritates, quia potens est qui dixit: cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris, quoniam deus noster id quod multifarie ac multis modis saluans ab initio populum suum patribus nostris in opere monstrauit, ueniens in carnem ostendit in nomine appellatus Iesus. Si quis autem aliter sentit, portabit iudicium, quicumque ille; illis enim, sicut ab infelicibus dicitur, masculofemina I putetur deus: nobis autem et in masculis et in feminis dei spiritus est, sicut scribtum est: fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam; fecit cos et benedixit eos; sicut et de ipso apostolus ait: Christus dei uirtus et dei sapientia; cuius cum simus uiri et ipse uir et caput nostrum, desponsatos nos in fide exhibiturum se apostolus uni uiro castam nos uirginem repromisit, quia non est masculus neque femina, sed omnes unum sumus in Christo Iesu. Illis ergo confusio sit omne quod legerint, nobis eruditio intellegere quod scribtum est uimque uiuentis scire uerbi.

Opus non erratico et carnis [*]( 1 Apoc. 3, 19. 18. 6 Matth. 1, 21. 8 Sirac. 39, 2. 10 Es. 30, 15. 11 Hebr. 1,1. 14 Gal. 5, 10. 17 Gen. 1, 27. 28. 19 I. Cor. 1, 24. 20 cuius] cf. I. Cor. 11, 3; Eph. 5, 23. 21 desponsatos] II. Cor. 11, 2. 23 Gal. 3, 28. ) [*]( 6 osteNbeRIS, litterae eR ras. deletae sunt 8 pARABOlAS, 0 ex U corr. 11 (DUlTlpARIAe, litt. A deleta est puncto super- posito 13 CARNe OStENblt 17 IfDA1 QINCfnSUACDblNem 21 btSpONSATS, E ex I corr. 24 ląlSJ 25 eRubmoquob1 INT€ll £ Q £ R £ (JUob, priore loco \'quod\' tenui linea del. uidetur 26 Ul ueNTes )

29
sensu confusibilibus carnalium luxuriarum typis diuini sermonis aestimare naturam, sed, sicut scribtum est, inuisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt posse cognosci. Hi sunt enim qui carnis maculatam tunicam portantes diuini sermonis gratiam in libidines transtulerunt et dominationes spernunt, dignitates blasfeman, profetationes contemnunt, resurrectionem negant; sicut scribtum est: magis magisque post carnis uoluntates euntes pietatem contemnunt audacia praedurati et propter unanimitatem, quia ig, non metuunt blasphemare, quibus perditio non indormiet. Nobis autem scientibus quoniam non est aliut nomen praeter Christum Iesum sub caelo datum hominibus, in quo oporteat saluos fieri, neque Armaziel neque Mariame neque Ioel neque Balsamus neque Barbilon deus est, sed Christus Iesus de quo scribtum est: et adorent eum omnes angeli dei, et ipse est qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem et omnia in omnibus adinpletur, et ipse est semen quod repromissum est dispositum per angelos

in manu [*](2 Rom. 1, 20; cf. Prisco can. VIllI. 4 cf. ep. Iudae 28. 6 H. Petro 2, 10. 7 II. Petro 2, 10. 3. 11 Act. 4, 12. 15 Hebr. 1, 6. 7; Ps. 96, 7; 103, 4. 18 omnia] Eph. 1, 23. semenJ Gal. 3, 19. ) [*]( 14 cf. inter alios Hiercmym. ep. 75 (= ed. Migne 22, col. 687): nequaquam suscipiens Armagil Barbelon Abraxas Balsamum et ridiculum Leusiboram; cf. idem, covim. in Es. lib. XVII, cap. 64, u. 4 sq. (= Migne 24, col. 622 sq.): ut Basilidis Balsami atque Thesauri, Barbelonis quoque et Leusiborae ac reliquorum nominum portenta susciperent; idem, contra Vigilantium c. 7 (= Migne 23, col. 344): nisi forte Balsamum mihi et Barbelum et Thesaurum Manichaei et ridiculum nomen Leusiborae proferas. — Irenaeus ed. Stieren I, p. 260: Aeon numquam senescens in uirginali spiritu, quem Barbelon nominant, e. q. s. — \'Leosiboram\' uid. supra p. 11, 19. ) [*]( 1 TYpiS, Y ex I corr. 5 hf)lhINES, E ex I corr. 8 UOlUN S . I CIA TATEME UNTES, m lin. del. CONTe • NaUjNtaAUOAj pRAe buRATI 15 erat: laSlqUIASCRIBTUa)eSTlA&OReNT; uocabula be et et in uersuum fine imposuit et quo corr. man. I )

30
mediatoris; ipse est qui est super omnem principatum et potestatem et uirtutem et dominationem et supra omnem nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; ipse est deus noster nec alius reputabitur absque eum, quis est caput super omnem eclesiam, quae est corpus ipsius et plenitudo eius, qui omnia et in omnibus adinpletur. Siue autem Paulus siue Apollo siue Cefas siue mundus siue uita siue mors siue praesentia siue futura: omnia nostra, nos autem Christi, Christus autem dei.

Et haec est omnium nostrum una I sententia, ut, siue profetae seu apostoli seu angeli quid dictum a quoquam nomine proferatur, si Christum deum profetat aut praedicat et secundum Moysen et profetas et euuangelia mundialia uitia condemnans deum loquitur, si catholicae fidei consentit, amplectimur; si autem, quod nefas est, Iesum deum negat et dissentiens Moysi euuangeliis uel profetis infelicium, quod non licet, dogmatum sacrilegia persuadit, neque profeta neque apostolus neque angelus, etiamsi sibi nomen praeferat sanctum, sed tamquam anathema a nobis habetur et refuga,

sicut scribtum est quia nemo in spiritu sancto dicit anathema Iesu et nemo nisi (in) spiritu sancto loquitur dominum Iesum; sicut [*]( 1 Eph. 1, 21; cf. Prisco can. LXXXIII. 4 deus] Bar. 3, 36. 5 caput] Eph. 1, 23. 7 Siue] I. Cor. 3, 22. 23. 20 I. Cor. 12, 3. ) [*]( 3 OCDNern] uid. supra p. 25, 12 et quae Petschenig dicit in Zeitschr. f. ost. Gymn. 1886, p. 640. 4 €ST, man. 1 in marg. 5 REPUltABiuR ABsqlJEEum qUISGST qUIS) nolui mutare in qUI, cf. supra 27, 19 CDUNblAllA NS 11 PROfEtEI 14 €UUANQ€l, lAUITIA CONOv €CT)MAT€T, S t (in NAt) lin. del., uocabulum uero Et non deletum est 15 si] CJUIA, qU lineis, A ras. del. AmpecnrnuR) coniunctiuum scribere nolui, quamuis Ut praecedat 18 PERSUAblt] cf. Schuchardt, Uulgarlat. 1,259 19 pR€p€RAT 21 IN in margine man. I add. 22 IN (post NISI) deest in codice, sed exstat in eodem uersu citando fol. 52b et 67* )

31
et Iohannes ait: omnis spiritus qui confitetur Christum Iesum in carnem uenisse, de deo est et omnis spiritus qui soluit Iesum, de deo non est et hic est antechristus; sicut et ipse alibi: qui non confitentur Christum Iesum in carne uenisse, hi sunt seductores et antechristi. Sicut et Hiesu Naue profeta domini et dux in Istrahel apparente sibi angelo non solae apparentiae, sed uerborum confessionibus credens exclamauit ad angelum: noster es aut aduersariorum? et ille, ut I fides sermonibus illius haberetur, principem se militiae domini esse confessus est et sic factum est, ut Iesus qui nihil aliud extra deum crederet tunc sermonibus angeli loquentis ad se fidem daret, cum esse se ille de militia domini non negasset. Sicut et Iohanni apostolo in apocalypsi, cum loquentem ad se angelum adorare uellet, ostensum est deum non angelos adorandum dicente angelo ad ipsum: ne feceris, Iohannis; conseruus enim tuus sum et fratrum tuorum qui habent testimonium; Iesum deum uero adora!

testimonium autem Iesu spiritus est et profetiae;; sicut et Eseias ait: neque nuntius neque angelus, sed ipse dominus ueniet et saluos nos faciet.

Si qui autem inflati sunt nihil scientes et extra quattuor euangelia quintum aliquod euangelium uel fingunt uel confitentur, cur hoc ad nostram, qui talium respuimus infelicitates, profertur inuidiam? Hi sunt enim in quibus deus saeculi huius excaecauit sensus infidelium, ut non resplendeat in illis inluminatio euuangelii gloriae Christi qui est imago dei, et ueniat super eum omnis ira domini, qui hoc aut scribit in titulis aut confitetur aut credit. I Nos autem uenerabilis eclesiae dei per symbolum corpus ingressi indissolubilem fidem uno fonte tripertito rigatam in quattuor euangeliorum dispositione cognouimus, nullum alium deum esse credentes [*]( 1 I. Io. 4, 2. 3. 4 II. Io. 7. 8 Ios. 5, 13. 10 los. 5, 14. 15 Apoc.19,10. 19 Es. 35, 4. 24 II. Cor. 4,4. 27 ueniat] cf. I. Thess. 2, 16. ) [*]( 7 SOĮA.E] SOll scribere nolui; cf. \'nullae\' p. 15,7 13 ApoCAlYpSe bI*p€RSY (D60lU(T> I 29 edeSIAeCORpUS Ymeolum30 ReQATAO), E lin. del. )

32
nisi Christum deum dei filium, qui pro nobis crucifixus in nomine suo baptismum remissionis ostendit, praedestinans a principio saeculi in profetia electos suos, ex quibus Christus secundum carnem sicut et generatio domini in euuangelio per eos disposita et edicta retinetur, per quos profetans se dominus aduentus sui iter praestitit, sicut scribtum est: effundam de spiritu

meo super omnem carnem et profetabunt filii et filiae eorum et iuuenes eorum uisa uidebunt et senes somnia somniabunt, et quidem super seruos et ancillas meas effundam de spiritu meo et dabo prodigia in caelo susum et signa deorsum; sol conuertetur in tenebris et luna in sanguinem, priusquam ueniat dies magnus domini; et erit: quicumque inuocauerit nomen domini saluus erit. In quo et nos non desperamus loqui de eo, quia nullius prohibens aut intercipiens spiritum certo profetiae fine conclusit, sed ut omnes qui credent eum libere de eo loquerentur indulsit; sicut I et in euuangelio scribtum est: benedictus deus qui uisitauit et fecit redemptionem plebis suae et erexit cornum in domo Dauid, sicut -locutus est per os sanctorum suorum prophetarum qui ab aeuo sunt; sicut et Tobi profeta ait ad filium suum: nos fili profetarum sumus; Noe profeta fuit, Abraham Isac et Iacob et omnes patres nostri qui ab initio saeculi profetauerunt; sicut et ludas apostolus ait: profetauit de his septimus ab Adam Enoc dicens: \'ecce uenit dominus in sanctis milibus suis facere iudicium\'; sicut [*]( 3 cf. Marc. 13, 27. 6 Act. 2, 17—21; Ioel II, 28-32. 18 Luc. 1, 68-70. 22 Tob. 4, 13 (locus in uers. Uulgata non legitur, exstat tamen in Itala). 24 ep. Iudae 14. 15. ) [*]( se 9 omNeS, 00) lin. del. SOCDNIABUNTUR, UR lin. del. 12 tENE6RIS] in accusatiuum mutare displicet 14 bfSpeRACDUS, E ex I corr. 15 NutfuS 16 CONlUSIT CR€b€NT] facile conicias CREbERENt 19 CORN um] ita codei 22 pRO fUITABRAbACDISACeT peTAIACOBeT )

33
et apostolus nulli loquendi de deo iter claudens cum ad plebes quibus praedicabat scriberet:

potestis, inquid, singuli quique profetare, ut omnes discant et omnes exhortentur, sed et alibi: spiritus profetarum profetis subiecti sunt, ut qui deo Christo crederet profetandi de deo desperationem in eo quod omnibus suis promiserat non haberet.

Et ideo, beatissimi sacerdotes, si satisfactum, damnatis heresibus et dogmatibus et fidei expedita abseratione, et deo putatis et uobis, dantes testimonium ueritati inuidia nos maliuolae obtrectationis absoluite et referentes ad fratres uestros ea quae maledicorum sunt uerbis uexata sanate, I quoniam fructus uitae est probari ab his qui fidem ueri expetunt, non qui sub nomine religiosorum domesticas inimicitias persequuntur. [*]( 2 I. Cor. 14, 31. 4 ibid. u. 32. ) [*]( 12 Faustini presb. fides (Migne 13, 79): qui sub nomine catholicae fidei impia uerba defendunt. ) [*]( 8 A6SERAtIO\'NE] cf. Archiv f. lat. Lex. ed. Wolfflin ill, 324. I & 9 ffiALeuoLAe, e (in lE) lin. del. 10 ABSOluiTe, eratne fl_superscript.? 12 UIRI 13 post \'persequuntur\' haec subscriptio occurrit: EXPLICIT INCIPIT.1 LIBER ADDAMASUM1 EPISCOPUM.\' II ) [*]( XVIII. Priscill. ) [*]( 3 )

34