Tractatus Undecim

Priscillian, Bishop of Avila

Priscillian, Bishop of Avila. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

aduersarius uester diabolus sicut leo rapiens et rugiens circuit quaerens quem transuoret, cui resistite firmes in fide. Sicut et alibi scriptum est: noli esse leo in domo tua euertens domesticos tuos; sicut et ibi ait: non te extollas in cogitatione animae tuae uelut taurus, ne forte elidatur uirtus tua et per stultitiam folia tua comedat. Sicut et Dauid ait: lingua mea adhaesit faucibus meis et in puluerem mortis deduxisti me, quoniam circumdederunt me canes multi; in quo tamen Dauid sanctus, I ut ostenderet quid in superiori exclamatione edixisset, subiecit synagoga peccantium obsedit me. Sicut et Eseias ait: canes sunt animae nescientes satietatem; sic denique et dominus deus noster loquens ad Iob profetam dixit: ostende mihi si iam adquiescit tibi leo aut monucerus seruiet tibi aut dormiet in cubili suo; et alibi ad ipsum deus: tu capies Leosiboram, animas quoque draconum timore inplebis, ut timeant in cubilibus suis sedentes in siluis et dolum facientes; et iterum alibi ad ipsum dicit dominus:

tu adduces draconem In ancistro aut inpones ducatorium in nare eius aut pertundes labia ipsius et loquetur tibi molliter, ut constituat testamentum tecum et habeas eum in seruum aeternum; in quo Iob sanctus intellegens loquentem dominum et uolens etiam nobis [*]( 3 I. Petro 5, 8. 9; formam \'firmes\' in citando hoc uersu usurpat etiam Lucifer Gal. p. 620, 2 ed. Hartel. 6 Sirac. 4, 35. 7 Sirac. 6, 2. 3. 10 Ps. 21, 16. 17. 13 Ps. 21, 17. 14 Es. 56, 11. 16 cf. Num. 24, 9; opp. tamen infra codicis fol. 32°. 17 Iob. 39, 9. 18 Iob. 38, 39. 40 (Septuag.: Orjpsuaus se >iouai popav); — cf. Hieronymi locos quos infra exhibebo p. 29. 22 Iob. 40, 20 -23. ) [*]( 1 Hilarius, de trin. VI, 22: si qui adhuc salui; esse possunt (haeretici) e. q. s. ) [*]( 7 161NON 14 ESelAS] cf. Schuchardt, Uulgarl. I, 204 )

12
intellectum aperire dictorum: quid, inquid, adhuc ego iudicor, domine, dum corripior et arguor, aut quod, domine, dabo responsum ad talia uerba, cum sim nihil? Et tunc dominus etiam nobis post futuris ad intellegendum se opus uerbi tribuens parabulam dicti per se I sermonis exposuit dicens: noli, inquid, abalienare iudicium meum nec aestimes me aliter decreuisse nisi ut tu minus appareas iniustus; sed suscipe altitudinem et uirtutem et claritatem et honorem induere; relinque angelos irae et omnem in te iniuriosum et superbum extingue; disrumpe a te inpios et absconde in terra et facies eorum ignominia reple, ut sint sine honore, et tunc confiteberis quoniam potens est dextera mea saluare te. Etiam coram te fera sicut bos factus faenum manducat, cuius fortitudo in lumbis eius et uirtus in umbilico uentris et cauda erecta sicut cyparissus

et nerui contorti sicut funes et latera eius petrae aereae et spina illius sicut paries ferreus, et hoc est initium factum angelis ad inludendum plasmae meae. Quaetam en omnia scrutantes scripturas, beatissimi sacerdotes, scimus quia propter nos scripta sunt, ut, qui bestiarum naturas dictas in parabolis intellegit, repudians quae sunt saeculi morum in se uitia castiget, sicut scribtum est in apocalypsi: ecce aquae, quas uidisti ubi sedet meretrix, populi et [*]( 1 Iob. 39, 34. 6 Iob. 40, 3. 5-14 (cf. Speculum quod dicunt Augustini p. 437 ed. Weihrich). 20 cf. Io. 5, 39. 21 I. Corinth. 9, 10; Rom. 4, 24. 23; cf. Hilarius, de trin. X, 41 (non possunt non omnia propter nos gesta esse intellegi). 23 Apoc. 17, 15. ) [*]( 5 SeRCDONeS 7 TUlmINUJS, mJNU litteris paullo minoribus man. I in rasura posuit; quae sint erasa, non liquet 10 CXHNQUC g 11 blRRUmpe, prior R littera duabus lineis obducta 14 ETIAm] fortasse ECCE scrib. est, Septuag. tsou fACTUS] uid. Arch. f. lat. Cl usi Lexikogr. III, 315 15 lumBlseTUIRTUS 16 qYjJARISSUS 19 plASme 22 pARABOllS, 0 ex U corr. )

13
turbae sunt et gentes et linguae. Sicut et ibi Iohannis ait:cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum, quia de ira fornicationis eius biberunt gentes; et ipse ibi: et flebunt plangentes se super illa, quia cum ipsa fornicati sunt et in deliciis eius uixerunt. Sicut et apostolus ait: non est uobis conluctatio contra carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates mundi huius rectores harum tenebrarum, aduersus spiritales nequitias in caelestibus. Sicut et Iohannis ait: uidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprofetae spiritus

tres inmundos sicut ranas et hi sunt spiritus daemoniorum, qui facientes signa procedunt ad conturbandos reges orbis terrae. Denique, sicut initiati in Christo prima acceptae fidei rudimenta retinemus, scimus nos credidisse quod credimus deo et renuntiasse quod renuntiauimus zabulo et illud esse quod fera dicitur, deum autem esse quod Christus Iesus est. Sicut et apostolus ait: nec enim de bubus cura est deo, sed de nobis dicit, quoniam qui arat in spe debet arare et triturans spei suae fructum percipere. Nemo ergo nobis intellectum propriae peruersitatis adscribat; unusquisque uerbis suis condemnabitur et uerbis suis iustificabitur; nos quod credimus confitemur et scrutantes scripturas speciem daemoniorum respuentes intellegimus, sicut scribtum est, altitudinem satanae, scientes [*]( 2 Apoc. 18, 2. 3. 4 Apoc. 18, 9. 6 Eph. 6, 12. 10 Apoc. 16, 13. 14. 17 I. Cor. 9, 9. 10. 21 Matth. 12, 37. 23 cf. Io. 5, 39. 24 Apoc. 2, 24. ) [*]( 14 Cypriani uita (ed. Hartel, praef. p. XCII, 4): inter fidei suae prima mdimenta. Orosius, hist. adu. pagan. VII, 33, 19 (ed. Zangemeister p. 520, 18): Gothi primae fidei rudimento quod accepere tenuerunt. ) [*]( 1 ex AllBI corr., erasis litteris At 4 ex AllBI corr., litterae Al lineis obdnctae et punctis superpositis deletae sunt 10 lobANNCS, E lin. del. hi 11 SpiRITUUS, litt. U secundo loco lineis deleta est 16 aABUI,O, Z lin. del. 20 pROpRie )

14
sicut apostolus ait, quoniam nemo nos liberauit de corpore mortis huius nisi gratia domini Iesu Christi, quia scribtum est: nisi credideritis, non intellegetis et alibi: intellectus bonus omnibus facientibus eum.

Illud autem, beatissimi sacerdotes, quod idolicas formas, Saturnum Uenerem Mercurium Iouem Martem ceterosque deos gentilium protulerunt, etiamsi tam otiosi ad deum et nulla eruditi per scribturas fide uiueremus, tamen cum adhuc in conuersatione mundialis stultitiae delectaremur, sapientia saeculari licet adhuc inutiles nobis, haec tamen fidei nostrae aduersa cognouimus et deos gentilium depraehendentes risimus stultitias saeculares et infelicitates, quorum tamquam ad ingenii instructionem opera legebamus. I Sed si etiam in his professionis nostrae fides quaeritur, anathema sit et fiat mensa eorum in laqueum et in scandalum his, qui Solem et Lunam, Iouem Martem Mercurium Uenerem uel Saturnum omnemque militiam caeli, quos sibi in caerimoniis sacrorum ritus et ignarus deo gentilium error adsciuit, deos dixerit et qui eos, cum sint idola detestanda gehennae digna, ueneratur, cum scribtum sit: uae illi, qui dicit ligno \'uigila et surge\' et lapidi \'exaltare\'; pereant cum diis suis, qui dicuntur siue in caelo siue in terra; exterminet uitim sensus eorum, [*]( 1 Rom. 7, 24. 25 (púaEtrJt). 3 Es. 7, 9; cf. Tertull., adv. Marc. lib. IV, cap. 20. 25. V, 11 aliisque locis; Cypriani testim. lib. I, 5 (t. I ed. Hartel., p. 43) al. 4 Ps. 110, 10. 14 Rom. 11, 9. 16 IV. Reg. 17,16; 21, 3 al. 20 Habac. 2, 19. 21 I. Cor. 8, 5. 22 exterminet] Ps. 79, 14. ) [*]( 7 Hilarius, contra Const. c.25: quod tametsi nobis ad fidem otiosum est. S ) [*]( 7 TACnj legendum esse suspiceris tum. 8 CONIUfRSAtJONES ODUNblAllS, superscripta littera S iterum oblita 9 beleCTAReCDU SAP\'f-lt\'A 12 supra tAmlquAm erasa est uox OpERA 13 pRO J, fessJOINCSNOStRAÈfJbfS, E in NES lin. del., e in ItAE lineola superposita. del. (?); cf. infra codicis fol. 53a 14 qUERJtUR\' ANATblfDA bblXeRIT ibolA - . iben* (bv eOS in marg. script.) eTq U1 eOSC U (DSI NTb€T€STA 1 bAe (littera e in bAe eras.) QebeNNAe 21 blis\'suis, SUIS in marg. 22 UITem, e lin. del. )

15
sicut scribtum est, aper de

silua et singularis ferus depascatur eam. Nobis autem per gratiam domini Iesu Christi absolutis a corpore mortis huius, sicut scribtum est, cadent a latere mille et decem milia a dextris, ut secundum scribturas induti armis dei ascendentes super basiliscum et aspidem conculcemus leonem et draconem, nullae similitudini idolicae infelicitatis obnoxii; de quo scribtum est: quid prodest sculptili quia sculptum est? finxerunt illud conflatile, fantasma mendum et qui plasmauerunt illud, confusi sunt supra figmentum suum, surda enim erant idola. Quorum propterea uel idolorum superstitiones stultae uel formae peccaminum uel nomina daemonum uel mors ostenditur uitiorum, ut intellegentes tenebras desideremus lucem domini et exclamantes \'scitote gentes, nobiscum deus\' disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum nec in Aegyptiorum, sicut scribtum est, studiis polluamur, quoniam dominus deridebit eos et dominus subsannabit eos; de quibus Iohannis principem idolicae infelicitatis ostendens ait: ex septem est et octauus in perditione ibit;

de quibus et Solomon ait: non semines in sulcis iniquitatis et non metas illa in septuplum; sic enim et ipse alibi: ante hominem uita et mors, aqua et ignis; ad quod uult porrigat manum. Hi sunt enim septem pastores et octo morsus hominum, secundum quod scribtum est operantes in filiis diffidentiae. Nobis autem uiuere Christus est, uita Christus est, fides Christus est, [*]( 3 Rom. 7, 24. cadent] Ps. 90, 7. 5 cf. Rom. 13, 12; Eph. 6, 11 sqq. ascendentesJ Ps. 90, 13; cf. Hilarius, de trin. VII, 3. 8 Habac. 2, 18; uid. Archiv f. lat. Lexikogr. III, 313. 14 Es. 8, 9 [non nisi in Itala] 15 disrump.] Ps. 2, 3. 16 nec] Ezech. 20, 7. 17 dominus] Ps. 2, 4. 19 Apoc. 17, 11. 20 Sirac. 7, 3. 22 Sirac. 15,18. 17. 24 Mich. 5, 5. 25 Eph. 2, 2; cf. Prisco can. LXXXVIII. ) [*]( 7 NUĮĮAE] cf. Neue, lat. Pormenl. II, 253 sqq. 12 StU[\'tASUEl FORmAS bAemONIUm, I ras. del., cf. supra 7, 2 20 p€R h.tlONE] cf. supra 5, 9 (litt. M oppressa) 20 SCCDINIS 21 NON(T)€TIS )

16
scientes quod chrisma habemus a sancto et non corruptibilibus argento et auro redempti sumus de uana nostra \'conuersatione paternae traditionis, sed (pretioso sanguine) quasi agni incontaminati et inmaculati Iesu Christi; in quo constitutos nemo nos I depraedatur secundum philosofiam mundi et non secundum Christum. Fingant enim sibi Saturni aureum saeculum qui diligunt aurum: nobis diuina sapientia omni auro et argento et pretiosior lapide pretioso est; dicant deum suum Solem quibus gehennae ignis habitatio est et eius se confiteantur aelementum, qui deum Christum nolunt sibi esse principium: nobis omnia quae sub sole sunt uana sunt et praesumptio peruersi spiritus, scientes eum cum mundo esse periturum; confiteantur in malis suis deum Lunam qui circumducti omni uento doctrinae

dies tempora et annos et menses obseruare disponunt; dicant sibi deum Martem qui adultero sibi Marte placuerunt et concupiscentiae carnis addicti fornicationibus obligantur, et facti uelut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens deum suum Iouem iudicent patre suo sicut ille auctore perituri: nobis autem deus Christus Iesus est, qui, cum mortui essemus delictis, conuiuificauit nos, donans nobis omnia delicta et delens quod aduersus nos erat chirographum quod erat decretis contrarium, et tulit illud de medio adfigens cruci; principatus et potestates I transduxit fiducialiter, triumphans eos in semetipso. Qui enim daemonia talia colunt, similes diis suis percutientur gladio domini et nescientes uerum patrem et Christum deum dei filium similes [*]( 1 I. Petr. 1, 18. 19. 5 Col. 2, 8. 8 cf. Prouerb. 16, 16 al. 12 cf. Eccl. 6, 9. 14 Eph. 4, 14. 15 dies] cf. Gal. 4, 10. 18 I. Cor. 13, 1. 21 Eph. 2, 1. 5; Col. 2, 13-15; cf. infra Prisco cau. XVIII, LXXXIV et Priscilliani fragm. ab Orosio seruatura infra a nobis repetendum. ) [*]( 1 SCICNTeS] cf. Arch. f. lat. Lexikogr. III, 322. 2 pretioso sanguine] haec desunt in codice; cum uero uerba b€UANA — TRAblTIOfsJIS in margine scripta sint, facile excidere potuisse \'prpt. sang.\' apparet; uid. infra fol. llOa: pRAetlOSISANGUINJS )

17
idolis suis facti apparebunt, sicut scribtum est: pater super filium, filius super patrem, nurus super socrum, socrus super nurum et inimici hominis domestici eius. Colant. Mercurium deum qui terrenorum thensaurorum tiniantes sacculos adquirentes caduceum eius uenerantur aut sacculum: nos requirimus thensauros in caelis absconsos et

inuisos, quos nec erugo adpraehendit nec tinia corrumpit, scientes quoniam diues non intrauit in regna caelorum, sicut scribtum est: agenunc, diuites, plangite ululantes super miserias uestras quae superueniunt diuitiis uestris; putruerunt et tiniauerunt uestes uestrae; aurum uestrum et argentum uestrum, quod reposuistis, in nouissimis diebus eruginabit et erugo eorum in testimonium uobis erit et comedet carnes uestras sicut ignis. Nos autem scimus quia deus elegit pauperes mundi diuites fidei heredes regni. I Uenerem autem uelut deum uenerentur qui operantur turpitudines et reciprocam mercedem erroris secundum quod oportet expectant: nos autem respicientes in Abraham patrem nostrum et in Sarram parturientem, nos eclesia matre editi et sapientia obstetricante producti tendimus ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii dei in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Et quamuis ad haec nemo idoneus sit,

nostrum tamen potentem scimus deum, quoniam qui promisit potens est et facere; ipse enim dixit: quis sperauit in domino et confusus est, permansit in mandatis illius et derelictus est?

Anathema sit qui Saclam Nebroel Samael Belzebuth Nasbodeum Beliam omnesque tales, quia daemones sunt, infelici [*](1 Luc. 12, 53; Matth. 10, 35.36. 6 cf. Matth. 6,19. 8 Matth.19, 23. 9 Iac. 5, 1-3; cf. Speculum Augustini ed. Weihrich p. 395,15 sqq. 15 Iac. 2, 5. 21 Eph. 4, 12. 13. 26 Rom. 4, 21. 27 Sirac. 2, 11. 12. ) [*]( 29 Saclam Nebroel etc.] de his daemonibus uid. eos quos in libello: \'Priscillian, ein neuaufgef. Schriftst.\' (Wiirzburg 1886) p. 14. 15 et not. nominaui libros. ) [*]( 8 1NTRAUIT] nolui mutare in INTRABIT ) [*](XVIII. Priscill, ) [*]( 2 )

18
caerimoniarum sanctificatione uenerantur aut dicunt esse uenerandos; quos omnes, sicut in scripturis dei legimus, contempta. daemoniacae sapientiae adseueratione damnamus; in quaslibet enim se species formas nun zabolus inmutet, scimus quia nihil aliut potest esse quam zabolus, et siue Abaddon hebreice siue Apolleon grece siue latine Exterminans nuncupetur, siue bestia habens septem capita et decem cornua siue serpens ponatur aut draco, scimus quia zabolus est et secundum principem aeris huius spiritus qui operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes conuersati sumus aliquando in desideriis carnis nostrae et facientes uoluntates carnis et cogitationum; de quo scribtum est in apocalypsi: et proiectus est de caelo draco magnus, serpens antiquus qui uocatur zabolus satanas, qui seduxit orbem uniuersum et proiectus est in terram et angeli eius cum eo proiecti sunt.

Et ideo qui talibus credunt uel qui tali se auctore sanctificant natura fili irae et perditionis ambulantes in tenebris, non mirum est, si in se imaginem dei et similitudinem denegantes et facti zabolo similes in uitiis facturam hominis daemonibus adscribunt, de quibus bene apostolus ait: animalis, inquid, homo non percipit ea quae sunt spiritus dei; nec enim potest; stultitiae enim illi est et non potest diiudicare; I spiritalis autem disiudicat omnia, ipse autem a nemine disiudicatur, et sicut scribtum est: qui carnis sunt quae carnis sunt sapiunt, qui uero spiritus quae sunt spiritus, et prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax.

Ac si uolunt scire, quid de singulis quae scribta sunt sentiamus, recte talibus cum Adam terreno et fera facto tenebrosae uitae unita cognatio est, sicut scribtum est: qualis terrenus, tales et terreni, qualis caelestis, tales et caelestes. Digni sunt [*]( 5 Apoc. 9, 11. 7 Apoc. 13, 1. 9 Eph. 2, 2. 3; cf. Prisco can. LXXXVIH et LXXXIX. 13 Apoc. 12, 9. 21 I. Cor. 2, 14. 15. 25 Rom. 8, 5. 6. 30 I. Cor. 15, 48. ) [*](S X 15 quiebllCIT, C lin. del. 29 R€CT€] scribendum esse eERtE conicias 30 TAlis 31 TAlis CAeleSTIS1 )

19
quos in forma Cain et Lamec Euua parturiens, quae facta fuerat

mater omnium uiuentium, adulterata in deum et zabolicae seductioni consentiens Saclam sibi daemonem et deum dixerit et maritum, sicut scribtum est in profeta: ecce iudicium ad matrem uestram iudicate, quia haec non est uxor mea nec ego sum uir eius et auferam fornicationem illius a facie plebis meae et moecationem eius a medio mamillarum eius; item ibi: et auferam uestimenta mea et linteamina mea, ut non cooperiat turpitudinem suam, et denudabo spurcitiam eius in conspectu amatorum ipsius; et in Hieremia I increpans dominus Hierusalem, quae facta est seruiens cum filiis suis, dicit ad eam: quomodo dicis, non sum polluta et post Bahal non abii? ecce respice in multitudine uias tuas et uide, ubi non fornicata sis. Et Ezechiel ait: haec dicit dominus \'radix tua de terra Canaam, pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea\'; sicut et alibi: nocti adsimilaui matrem uestram, similis est plebs mea non habenti scientiam. Sicut et in euangelio talibus dicit deus: uos estis fili zabuli et patrem zabulum habetis. Nos autem non ita didicimus Christum, sed in

illo edocti, sicut est ueritas in Iesu, intellegimus quoniam lex spiritalis est, nos autem carnales uenundati sub peccato, et spiritalibus spiritalia conparantes elaboramus, ut sicut portauimus imaginem eius qui de limo est, cum uicti delictis ambulabamus in uitia, ita portemus [*]( 1 cf. Gen. 4, 24 et Hilar., comm. in Matth. 18, 10. 4 Hos. 2,2. 8 Hos. 2, 9. 10. 12 Hierem. 2, 23. 20. 15 Ezech. 16, 3. 45. 17 Hos. 4, 5. 6. 19 Io. 8, 44. 20 Nos] cf. Eph. 4, 20. 21. 22 lex] Rom. 7,14. 24 I. Cor. 15, 49. cum-uitia] cf. Eph. 2,1. 5; Col. 2, 13. 25 ita] I. Cor. 15, 49. ) [*]( 2 AbulTeRATACTSABOllCAe 8 JTetDj eistat in rasura; fuit autem et Al(ibi) 9 COOpeRIAO), CD liu. del. 17 Ab SICOU lAUI, litterae U (in CDU) pars prior lineis deleta est, ut fieret I 18 bABeMTSCiersJTIAO)1 25 UINCTI1, N lin. del. UITJA ITA pORtemUs ) [*]( 2* )

20
eius qui est de caelo, et deponentes secundum priorem conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, renouemur in spiritu mentis nostrae induentes nouum hominem, qui secundum deum creatus est in sanctitate et iustitia et ueritate. Scimus enim et nouimus quoniam dei figmentum sumus in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut (in) illis ambulemus; sicut et Moyses ait: fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem suam et inspirauit in faciem eius inspiramentum uitae et factus est homo in animam uiuam, et scimus quoniam Euua, quae seducta est et facta est in praeuaricatione, saluabitur per filiorum procreatione, si permanserit in fide et recognoscens quod ex uiro suo sumpta est, et pariens filios in tristitia ad uirum eius erit conuersio illius;

sicut scribtum est in profeta: propter hoc ecce ego, dicit dominus, concludam uiam matris uestrae sudibus et non aedificabo iter eius et semitas suas non inueniet; persequetur amatores suos et non conprehendet eos et dicet cibo etreuertar ad uirum meum priorem quia melius mihi tunc erat quam modo\'. In quo nos intellegentes, liberati sicut scribtum est ab utero matris nostrae nec adquiescentes carni et sanguini, elaboramus et sicut eramus serui peccati in mortem, ita serui iustitiae sumus ad iustitiam, I scientes quia etsi is qui a foris est homo noster corrumpitur, sed qui intus est renouatur et, [*]( 1 deponentes] Eph. 4,22-24. 6 Eph. 2, 10; praepositionem JN mero errore a librario omissam esse puto; cf. infra codicis fol. 145, ubi IN iLllS legitur. 8 Gen. 1, 27; 2, 7. 11 I. Tim. 2, 14. 15; cf. infra Prisco can. LVII. 14 Gen. 3, 16. 16 Hos. 2, 6. 7. 22 cf. Gal. 1, 15. 16. 23 sicut] cf. Rom. 6, 16. 18. 25 II. Cor. 4, 16. ) [*]( 13 PROCR £ A\'T)ON€] de oppressa in fine uocabuIorum M littera cf. Ef supra ad p. 5, 9. 14 EStpAIRJENS 21 JNqUAENOS, ex qUAe eL correxit quo man. I 23 SANQUINUABORAOIUS)

21
sicut primus homo de terra de limo, ita manifestata sunt opera carnis, quae sunt adulteria fornicatio inmunditia inpudicitia luxuria idolatria ueneficia inimicitiae contentiones emulationes irae rixae dissensiones hereses inuidiae homicidia ebrietates comisationes et his similia. Inter quae Saclas et Nebroel daemones partem inter suos habeant; nam locum inter pudica et religiosa non quaerant.

Ac sicut secundus homo de caelo caelestis, ita manifesta sunt opera spiritus, quae sunt caritas gaudium pax patientia longanimitas bonitas mansuetudo fides continentia castitas benignitas et dilectio; in qua Christus apparens deus templum suum esse nos dixit et in eo, quod in nobis ipse sibi fecerat, habitare in nobis uoluit, sicut et profeta Iob ait: manus tuae finxerunt et fecerunt me; posthaec demutans deiecisti me; memor esto quoniam de luto finctum a terra iterum reuocasti me et sicut lac me mulsisti et coagolasti sicut caseum; pelle et carne me induisti, ossa et ner disposuisti; uitam uero et misericordiam posuisti aput me et uisitatio tua custodiuit spiritum meum.

Et ideo repetito semper sermone: anathema sit qui negat Iesum Christum in carne uenisse, quia hic antechristus [*]( 1 primus] I. Cor. 15, 47. manifest.] Gal. 5, 19-21. 8 I. Cor. 15, 47. 9 manif.] Gal. 5,19. 22.23. 12 cf. I. Cor. 3,16.17; 6,19; II. Cor. 6,16. 14 Iob 10, 8-12. 21 cf. I. Io. 2, 22 (et Prisco can. LXXXVII). ) [*](3 ibolATRJA] ita codex; cf. Koffmane, Gesch. d. Kirchenlat. p. 37, alios; sed uide infra fol. 47b, ubi occurrit ibololATRAS BetaeplCIA, 6 lin. del.; uid. Thielmann, Archiv f. lat. Lex. ed. Wolfflin I, 79 6 SIROILIAQUAEINTER, INtER (post qUAE) lin. del. 10 IONQIA1 NlmltAS, I (in Ql) lin. del. 12 JNquAe, eras. del., scribendum esse iNquo suspiceris, cf. enim supra ad p. 20, 21. 13 qUOOJNNOBIS INNOBIs\'] haec uerba (post bA0ItARE) fortasse delenda sunt N 15 O. eCDUTAS 16 plNCTUCT)] uid. Roensch, It. et Uulg. p. 295 21 ANbeTAfDA] uid. supra p. 7, 23. 26 22 CARNE] uid. supra 7, 18 )

22
est; anathema sit qui negat Christum Iesum deum dei filium crucifixum pro nobis, dicente profeta: hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et iterum Paulus nihil se aliut sciro testatur nisi Iesum Christum et hunc crucifixum; anathema sit qui negat clauis adfixum uel aceto potatum uel felle dominum deum nostrum, cum ipse dixerit ad discentes suos: