Versus Ad Gratiam Domini

Pomponius 4./5. Jh. n. Chr

Pomponius 4./5. Jh. n. Chr, Versus Ad Gratiam Domini

  1. Immo age et a prima dic, hospes, origine nobis;
  2. accipio agnoscoque libens ut uerba parentis. [*]( TIT. )
  3. Accipe: I prisca fides facto, sed fama perennis.
  4. nunc canere incipiam, I quoniam conuenimus ambo
  5. montibus in nostris: I referunt ad sidera ualles.
  6. ‛magnus ab integro saeclorum nascitur ordo;
  7. maius opus moueo: | laudes et facta parentis.
  8. nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra
  9. siderea polus, I et nox obscura tenebat.
  10. tum pater omnipotens I rebus iam luce retectis
  11. aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras.
  12. principio caelum et terras I solemque cadentem
  13. lucentemque globum lunae I camposque liquentes,
  14. noctis iter, I stellis numeros et nomina fecit:
  15. [*]( 72] A. VI, 624. 73] A. VI, 561. 436. 74] E. VI, 34 al. A. VII, 768. 75] E. V, 81. 76] A. I, 601. E. V, 51 (tuum mut. in nomen, cf. A. VII, 272). 77] E. I, 1 (VIIII, 23). A. XII, 669. 78] A. XII, 427. 79] A. XII, 428. E. IIII, 27. 80] G. 1,177. A. I, 372. 81] A. I, 753. 82] A. VIII, 155. 83] A. II, 65 (III, 486. VI, 136. VIII, 150). VIIII, 79. 84] G. I, 5 (hinc). E. V, 1. 85] E. V, 8. VI, 84. 86] E. IIII, 5. 87] A. VII, 45. E. IIII, 26. 88] A. III, 585. 89] A. III, 586. IIII, 461 (et add.; cum terras om.; teneret, cf. III, 587. V, 721). 90] G. II, 325 (A. VII, 770. X, 100). A. VIllI, 461. 91] A. V, 839. 92] A. VI, 724 (ac mut. in et; terras F2GM). IIII, 480. 93] A. VI, 725. 724. 94] A. X, 162. G. I, 137. )[*]( 73 uellens π 77 Tyt. ante hunc u. habet, om. ante u. 78 n 83 facto B facta n 87 maius B Maris n 88 aethra B aether n 90 De deo dicit in marg. π luce retectis B luce rectis n 92 De principio dicit in marg. n )
    614
  16. unde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
  17. et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
  18. et medium luci atque umbris iam diuidit orbem
  19. temporibusque parem diuersis quattuor annum.
  20. nec torpere graui passus sua regna ueterno
  21. mouit agros curis. acuens mortalia corda,