Versus Ad Gratiam Domini

Pomponius 4./5. Jh. n. Chr

Pomponius 4./5. Jh. n. Chr, Versus Ad Gratiam Domini

  1. quo uitam dedit aeternam, quo mortis adempta est
  2. condicio, I et caelo tandem miseratus ab alto est.
  3. respicit humanos I pietas antiqua labores
  4. exitiis positura modum, I responsa dabantur
  5. fida satis: manifesta fides I secreta parentis.
  6. ipse haec fert (caelo) celeris mandata per auras
  7. interpres i t monitum spirantemque adfore uerbis,
  8. seraque terrifici cecinerunt omina uates;
  9. namque fore inlustrem dictis factisque canebant.
  10. o quam te memorem, uirgo? I cui mentem animumque
  11. semine ab aetherio I superis concessit ab oris
  12. omnipotens.\'