Acta Proconsularia
Pontius Diaconus
Pontius Diaconus. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Imperatore Valeriano quartum et Gallieno tertium consulibus tertio kalendarum Septembrium Carthagine in secretario Paternus proconsul Cypriano episcopo dixit: sacratissimi imperatores Yalerianus et Gallienus litteras ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt eos qui Romanam religionem non colunt, debere Romanas caeremonias recognoscere. exquisiui ergo de nomine tuo, quid mihi respondes? Cyprianus episcopus dixit: Christianus sum et episcopus. nullos alios deos noui, nisi unum et uerum Deum, qui fecit caelum et terram, mare et quae sunt in eis omnia. huic Deo nos Christiani deseruimus: hunc deprecamur diebus ac noctibus pro nobis et pro omnibus hominibus et pro incolumitate ipsorum imperatorum. Patemus proconsul dixit: in hac ergo uoluntate perseueras? Cyprianus episcopus respondit: bona uoluntas, quae Deum nouit, immutari non potest. Paternus proconsul dixit: poteris ergo secundum praeceptum Valeriani et Gallieni exsul ad urbem Curubitanam proficisci? Cyprianus episcopus dixit: proficiscor. Paternus proconsul dixit: non solum de episcopis, uerum etiam de presbyteris mihi scribere dignati sunt. uolo ergo scire ex te, qui sint presbyteri qui in hac ciuitate consistunt. Cyprianus episcopus respondit: legibus uestris bene atque utiliter [*]( 1 dolebo] docebo to 5 de to 8.1. m. 2. — ) [*]( Incipit passio eiusdem (eiusdem pasaio E) Cypriani ex die qua martyrium Cyprianus tulit: ordo autem martyrii (martyrum M) hac lectione demonstratur et declaratur: Cum Cyprianus sanctus martyr electus a Deo de ciuitate Curubitana (cf. c. 2) etc. EM. — )
Tunc Paternus proconsul iussit beatum Cyprianum episcopum in exilium deportari. cumque diu ibidem moraretur, successit Aspasio Paterno proconsuli Galerius Maximus proconsul, qui sanctum Cyprianum episcopum ab exsilio reuocatum sibi iussit praesentari. cumque Cyprianus sanctus martyr electus a Deo de ciuitate Curubitana, in qua exsilio ex praecepto Aspasii Paterni tunc proconsulis datus fuerat, regressus esset, ex sacro praecepto in suis hortis manebat et inde quotidie sperabat ueniri ad se, sicut illi ostensum fuerat: et cum illic demoraretur, repente idibus Septembris Tusco et Basso consulibus uenerunt ad eum principes duo, unus strator officii Galeri Maximi proconsulis qui Aspasio Paterno successerat et alius equistrator a custodiis eiusdem officii. qui et in curriculum eum leuauerunt in medioque posuerunt et in Sexti perduxerunt, ubi idem Galerius Maximus proconsul bonae ualitudinis recuperandae gratia secesserat. et ita [*]( 13 exilium] cf. Augustini serm. 309 17 curnbitan M, cucurbi* tana E in] an E, ex M ex om. v aapasii] passi EM 18 proconsulis] clarissimi uiri add. EM fuerat regressus esset] esset regressus EM sacro rescripto specialiter hoc et personaliter remisso E31 19 suis suis E et EM et Augustinus l. c. n. 2, om. v inde quotidie sperabat ueniri ad se sicut ostensum illi erat Augustinu3, ad diem omnibus ueniri sicut ei ostensum erat sperabat EM 20 et] idem EM derepente EM 21 septembribus EM thusco E, Fusco Baronius 22 galerii v proconsulis clarissimi uiri EM qui ... officii qui om. EM 24 leuauerunt Apgust. I. c. n. 3, inposuerunt EM in medioque posuerunt] ambo eum teguerunt EM 25 perduxerunt] tulerunt EM 26 prbconsule bono M et ita] eundemque EM )
Et ita altera die octaua decima kalendarum Octobrium mane multa turba conuenit ad Sexti secundum praeceptum Galeri Maximi proconsulis. et ita idem Galerius Maximus proconsul eadem die Cyprianum sibi offerri praecepit in atrio Sauciolo sedenti. cumque oblatus fuisset, Galerius Maximus proconsul Cypriano episcopo dixit: tu es Thascius Cyprianus? Cyprianus episcopus respondit: ego sum. Galerius Maximus proconsul dixit: tu papam te sacrilegae mentis hominibus praebuisti? Cyprianus episcopus respondit. ego. Galerius Maximus proconsul dixit: iusserunt te sacratissimi imperatores caeremoniari. Cyprianus episcopus dixit: non facio. Galerius Maximus ait: consule tibi. Cyprianus episcopus respondit: fac quod tibi praeceptum est. in re tam iusta nulla est consultatio.
Galerius Maximus collocutus cum concilio sententiam uix et aegre dixit uerbis huiusmodi: diu sacrilega mente uixisti et [*]( 1 proconsule M; uir clarissimus add. EM alia die id est (idem M) crastina afferri sibi praecepit (praecipit M) et ita idem Ciprianus cum principe et stratore officii maximi EM 4 eo uico saturni inter uenariam (uenaria ex ueneria E) et salutaria EM 5 illucj illic anto ianuam EM 6 conuenitj mansit EM sanctus om. EM 7 custodiri August. I. c. n. 4 et Fulgent. serm. 6, castigari M, et castigari E in uico omnes ante ianuas hospicio principis iacebant EM 9 die] die id est EM 10 turba conuenit om. EM galleri M 11 proconsulis clarissimi uiri EM et ita ... praecepit om. EM 12 in atrio Sauciolo] in atrio sedentis. obuoluto (obuoluato M) et sauciolo oblatus est EM; cf. Conc. Matiscon. II c. 19: ut ad locum examinationis reorum nullus clericus accedat neque intersft atrio Sauciolo 13 cumque o. fuisset] quo obolato idem EM -proconsul clarissimus\'uir\' E, proconsule durissimus uirM 14tu es ... 1.16 dixitotn. EM 16 papatem EM hominibus E, omnibus M 17 cyprianus dixit ego EM galerins ... I. 21 consultatio om. EM 22 proconsul locutus E, proconsule conlocutus M et om. v )
Post hanc uero sententiam turba fratrum dicebat: et nos cum [*]( S ) ipso decollemur. propter hoc tumultus fratrum exortus est et multa turba eum prosecuta est. et ita idem Cyprianus in agrum Sexti productus est et ibi se lacerna byrro expoliauit et genu in terra flexit et in orationem se Domino prostrauit. et cum ae dalmatica exspoliasset et diaconibus tradidisset, in linea stetit et coepit spiculatorem sustinere. cum uenisset autem spiculator, inssit suis ut eidem spiculatori uiginti quinque aureos darent. linteamina uero et manualia a fratribus ante eum mittebantur. postea. uero beatus Cyprianjis manu sna oculos sibi texit. qui cum lacinias manuales ligare sibi non potuisset, Iulianus presbyter et Iulianus subdiaconus ei ligauerunt. ita beatus Cyprianus passus est, eiusque corpus propter gentilium curiositatem in proximo positum est. inde per noctem sublatum cum cereis et scolacibus ad areas Macrobii Candidiani procuratoris, quae sunt in uia Mappaliensi iuxta piscinas, cum uoto et triumpho magno dedoctum est. post paucos autem dies Galerius Maximus proconsul decessit. [*]( 1 tibi nefariae EM 2 post inimicum te praecipit EM: coristituisti religionibus sacris EM, sacris legibus v nec te] te M, recte E 3 et scissimi principes nostri EM 4 caesar secta felicissimorom tem porum suorum obdurati fnroris ad cerimonias percolendas bonamque mentem habendam tanto tempore (non add. E) potuerunt te (te om. M) reuocare et ideo quod nequissimi criminis auctor et signifer deprehensus es quo (quos M) tu scelere docuisti ipso documento ut quoniam tuo adnitu (adinitu M) durauit sacrilega contnmacio tuo sanguine sancietur (sangietur M) disciplina et decretum ex tabella recitauit: Thasciam Cyprianum gladio animaduerti placet EXPLICIT PASSIO CYPRIANI EM. — ) [*]( m. ) [*]( h )
[*]( i ) Passus est autem beatissimus Cyprianus martyr die octaua decima kalendarum Octobrium sub Yaleriano et Gallieno imperatoribus regnante uero Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. amen.