De Locis Santis

Petrus Diaconus, of Monte Cassino

Petrus Diaconus. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

Incipit prologus Petri diaconi Casinensis ad Guibaldum Casinensem et Stabulensem abbatem in libro de locis sanctis.

Domino suo ac patri in Christo uenerabili. Guibaldo, dei gratia sacri Casini montis abbati, Petrus Casinensis diaconus debitae obedientiae famulatum.

Quanto cupiditatis igne, pater in Christo uenerande, exarserim ac quali quantoue desiderio, ut uos omnipotens deus de aduersis eriperet, exoptauerim, ipsum deum inuoco testem, quem mentis abdita, quem conscientiae occulta non fallunt, qui et de ipsis animi motibus generis arbiter creditur futurus humani. Sed quia iuxta prophetae elogium in manu hominum non est uia eius, nec ab homine, sed a domino gressus hominis diriguntur, nostris id facinoribus exigentibus non est factum, quod humana auiditas concupiuit, sed quae deus arbiter meritis humanis competere iudicauit; nam cum omnium prauorum grassante impietate ecclesiae dei status cotidie labefactari cernatur et fere, ut ita dicam, nullus aduersus eos insurgit pro domo Israhel partim amore, partim timore saecularium potestatum: idcirco augustae memoriae dominus noster imperator Lotharius uestram beatitudinem in Casinensi cenobio abbatem instituit, ut ea, quae ad correctionem malorum et salutem bonorum attinent, sollicite ac diligenter pertractares et effrenatos refrenares ac superbos humiliares, quatenus recuperata iustitia et restaurata religione coetus ecclesiasticus sibi iuste ac misericorditer seruire ac pro Romani imperii statu dei omnipotentis clementiam exorare queat. Unde non immerito ab omnibus probis ac sapientibus [*]( 11 Ierem. 10, 23 12 Prouerb. 20, 24. ) [*]( 1 dyaconi C 3 Criato C sic semper 4 dyaconus C 16 crassante C grassante Gamurrini , )

106
diligeris ac ueneraris. Nam quis tanti uiri familiaritatem spernat, affabilitatem contempnat, industriam fugiat? Nam ut omittam cetera maxima et egregia uestri ingenii monumenta insignia, cunctos praecellentes Romani imperii sapientes Tulliana eloquentia superas et antecessorum uestrorum largam munificentiam omnibus horis momentisque praecellis. Tantis, inquam, et talibus uos cernens sertis redimitum et laureis decoratum itinerarium de locis sanctis a nobis utcunque exaratum et ex omnibus, ut ita dicam, libris collectum uestrae paternitati destinare curaui poscens id a uestra eminentia roborari; in quo rogo non dictantis ignauiam, sed materiam adtendatis utillimam, nec noui uos et incogniti hactenus aliquid in hoc itinerario ediscituros, sed ea quae iam uiua uoce illis referentibus, qui ad sepulchrum Domini perrexerunt, edidicistis, uel ea, quae per uolumina diuersa librorum legistis, nos hic noueritis collegisse. Quae autem indeclinabilia et immania impedimenta a perfidis et scelestis utroque genu claudicantibus nobis obstiterint, non iam deum, uerum uos ipsos conscios, uos ipsos fideles inde clamauerim testes. Ceterum ad tantillum spatii, quod e largitate diuinae indulgentiae relictum est, istud opusculum caelesti munificentia edidi confidens nichilominus de deo de nostris aemulis quandoque nobis uictoriam collaturum. Sicut enim nunquam fit opus solidum, si artifex omnia, prout ratio poscit, non aptet, sic omnis scriptor manans multimoda uerbositate nullam habebit ualentiam edendi scripturam dulcedine refertam, prout Oratius strenuissimus orator in scriptis suis reliquid dicens:

Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci, si postquam scribere conetur, materiam non rimetur. Iam uero Christo auspice huius proemii iste sit finis.

Explicit prologus. Incipit liber de locis sanctis. [*]( 27 Hor. Ars. Poet. 343 ) [*]( 4 praecellentis edd. 12 actenus C 18 deum uerum, uoa ipsos edd.; interpunctionem mutaui nos ipsos fideles Riant 25 fertam C, refertam scripsi 29 prohemii C )

107

Bedae de locis sanctis libri cap. 1 et II usque ad uerba: Per- paucae illic cisternae sunt.\'

Anonymus: Sepulcrum uero Domini, de quo supra retulimus, est fabricatum in medio templi, templum uero in media ciuitate contra aquilonem non longe a porta Dauid. Post resurrectionem autem est ortus, in qua sancta Maria cum domino locuta est. Foris ecclesiam retro est medietas orbis, < de> quo loco dicit Dauid: \'Operatus es salutem in medio terrae\'. Alius etiam propheta dicit: \'Haec dicit dominus: ista est Hierusalem in medio gentium posui eam\'.

.In Golgotha autem est pars ligni salutiferae crucis, in qua confixus est dominus, et titulum, quod est repositum in locello argenteo. Est illic et cornu, unde ungebantur reges, et annulum Salomonis.

Non longe autem a medietate mundi est carcer; ibi uero est alligatio, ibi prope et flagellatio ibique prope et spinis coronatio, ibi prope est dispolatio et uestimenti diuisio. In Caluaria autem, ubi crucifixus est Dominus, est mons scissus, et in ipso monte Caluariae ascenditur per gradus decem et septem, et ibi pendent lampades nouem cum singulis nappis argenteis. Subtus uero est Golgotha, ubi cecidit sanguis Christi super petram scissam.

Subtus autem monte Caluariae contra orientem est templum Domini ex alia parte ciuitatis, quem Salomon aedificauit. Quattuor portas habet: prima ab oriente, secunda ab occidente, tertia a meridie, quarta ab aquilone, quae habent significationem quattuor partium mundi, de foris uero octo angulos habet, per unumquodque angulum duodecim passus uoluitur. In medium templi est mons magnus circumdatus parietibus, in quo tabernaculum, illic et archa testamenti fuit, quae a

Vespasiano imperatore destructo templo Romae delata est. A latere uero sinistro tabernaculi super saxum posuit dominus [*]( 8 Psalra. 73, 12 9 Ezech. 5, 5 ) [*]( 7 de addidi 11 et 21 golgota C Balntipherae C 21 nbi] ibi 1iiant )

108
Iesus pedem suum, quando eum Symeon accepit in ulnis, et ita remansit pes sculptus, ac si in cera positus esset. Ab alio uero latere saxi est tabernaculus apertus, in quo per gradus uiginti duo descendunt. Ibi Dominus orabat, ibi et Zacharias sacrificabat. Extra templum locus est, ubi Zacharias filius Barachiae interfectus est. Super saxum in medio templi pendet candela aurea, in qua est sanguis Christi, qui per petram scissam descendit. Contra meridiem autem non longe templum Salomonis, in quo habitauit, constructum est, in quo sunt portae uiginti quinque; intus habet columpnas trecentas sexaginta duo, et subtus non longe cunabula Christi et balneum eius et lectum sanctae dei genitricis. Subtus templum Domini ab oriente est porta speciosa, unde Dominus intrauit sedens super pullum asinae. Ibi et Petrus claudum sanauit. Contra aquilonem est ecclesia sanctae Annae, ubi tribus annis beata Maria nutrita fuit. Prope uero est probatica piscina, quae . quinque porticus habet.

Beda c. II a uerbis: (In uicinia templi Bethsaida piscina) usque ad uerba: 1 Unde putant ibi mediam esse terram.\'

Anonymus: In ecclesia uero, quae dicitur sancta Syon, est thronus Iacobi fratris domini, qui iuxta templum sepultus est; in eo autem loco fundata est, ubi cenantibus apostolis post passionem hostiis clausis abparuit dominus. Prope uero illic est porta, de qua angelus Petrum eduxit. De templo uero, quem Salomon aedificauit, duae tantum pinnae permanent, quarum una, quae altior ualde est, ipsa est, in qua dominus temptatus est a diabolo, reliqua autem destructa sunt. In area uero Orne Iebusei templum constructum fuit. Prope autem portam effusus est sanguis Zachariae, filii Barachiae. [*]( 3 tabernaculum apertum Riant 9 abitauit C 11 quinque Gamurrini, cum Riant disertis uerbis dicat duo (non duas) in codice legi 28 hostiis] secundum Siant in codice est: poatiis 27 dyabolo C )

109
Bedae c. III et IIII usque ad uerba: Habebat autem longi- tudinis octo pedes.\'

Anonymus: Sudarium uero, cum quo Christus faciem suam extersit, quae ab aliis Veronyca dicitur, tempore Tiberii Caesaris Romae delatum est. Arundo uero, cum qua caput eius percussum est, et sandalia eius et lora, cum quibus ligatus est, et circumcisio eius et sanguis eius in basilica Constantiniana Romae uenerabiliter honorantur.

Bedae c. IIII a uerbis: Aliud quoque aliquanto maius linteum\' usque ad finem, c. V, c. VL

Anonymus: Trans torrentem Cedron est spelunca et super eam ecclesia in eo loco, ubi quinta feria post cenam Saluatorem ludaei comprehenderunt, qui locus est in capite uallis Iosaphat. In eadem uero ualle stetit palma unde pueri ramos tulerunt, quando clamauerunt Hosanna. Item in monte Oliueti est spelunca et in ea altarium, bene lucida, in qua solebat Dominus docere discipulos suos, supra quam speluncam est sancta ecclesia grandis et non longe est martyrium sancti Stephani. Inde non longe est locus, ubi orauit dominus, quando factus est sudor eius sicut guttae sanguinis. In itinere autem Bethaniae uicus est, de quo adducta est asina.

Bedae c. VII exceptis ultimis uerbis: Titulo nominis eius usque hodie designatum.\'

Anonymus: Piscina uero, ubi exprobrauit Rabsaces, iuxta Bethleem est. Iuxta ostium autem speluncae puteus est, unde aquam concupiuit Dauid. In ualle etiam, quae in Bethleem est, sunt memoriae regum Iuda. Non longe autem inde est ecclesia, quae appellatur Ad Pastores, ubi nunc est uiridarium grande, clausum parietibus diligenter per girum et est ibi [*]( 7 et sanguis eius om. Gamurrini 16 lucidum C lucida scripei coli, 110, 1; 112, 16 18 martirium C 19 orauerit C 21 betanie C 29 grandem C )

110
spelunca lucidissima habens altarium in eo loco, ubi pastoribus, cum uigilias haberent, apparens angelus annunciauit eis Christi natiuitatem.

In Anatho autem est turris, in qua lamentauit Ieremias propheta, distat autem ab Hierusalem miliario quarto. Miliario uero ab Hierusalem duodecimo est sepulcrum sancti Amos prophetae, qui locus appellatur Thecue. In quo itinere contra mons est, quem excauauit Erodes et fecit sibi palatium super heremum contra mare mortuum. In Thamnatsare est sepulcrum sancti Iesu filii Naue; ibi sunt et gladii petrini, unde circumcisi sunt filii Israel secundo; ecclesia uero ibi constructa est, distat autem ab Hierusalem miliariis uiginti. In alio autem monte ad miliarium secundum est ecclesia, ubi requiescunt corpora sanctorum Eleazari et Finees. Miliario uero nono ab Hierusalem in loco, qui dicitur Cariathiarim, ubi fuit archa domini, ecclesia illuc constructa est.

Bedae c. VIII.

Anonymus: In uicesimo autem quarto miliario ab Hierusalem iuxta Ebron est fons, in quo baptizauit Philippus apostolus et euangelista eunuchum Candacis reginae. In loco uero, qui appellatur Terebinthus, ubi apparuerunt tres angeli Abrahae, est puteus Abrahae optimus et speluncae duae lucidissimae, ubi habitauit; nam et altarium ibi positum est et ante se ecclesiam habet. Non longe autem inde mons est, usque quo deduxit Abraham angelos euntes in Sodomis. Intus uero in Ebron domus consistit Dauid, unde adhuc aliqua pars stat; nam cubiculum, ubi mansit, usque hodie ibi ad orationem curritur. Non longe autem ab Ebron ad passus trecentos in loco, qui dicitur Abramiri, est domus Iacobi, ubi ecclesia sine tecto constructa est. Inde uero ad passus quinquaginta est sepulchrum sancti Chaleph. Item Abramiri uinea est, in qua [*]( 8 supra Oamurrini 9 thamnalsare C 11 filii Israel. Secunda perperam Riant, correxit Gamurrini secando C 12 miliari C 23 abiunit C 21 abet C 27 odie C 28 ante longe om. non Gamurrini )

111
est spelunca, ubi requiescunt corpora undecim filiorum Iacob; ossa autem Ioseph separatim sepulta in sua ecclesia sunt. Non longe uero ab Ebron est sepulchrum Abner filii Ner.

Bedae c. VIIII, X, XI, XII, XIII.

Anonymus: Qui autem ad Iordanem ire ab Hierusalem desiderat, per montem Oliueti descendit. A monte Oliueti Christus ascendit ad celum et ibi fecit Pater noster. Mons autem Syon a meridie est; ibi obiit sancta Maria et ibi dominus coenauit cum discipulis suis et ibi misit spiritum sanctum super discipulos. In ecclesia uero, quae est in Bethleem, est mensa, in qua comedit sancta Maria cum tribus regibus Christum dei filium requirentibus. Columpnae sunt intus ipsam ecclesiam sexaginta quadtuor; ibi requiescunt pueri pro Christo ab Erode interfecti.

Fundamenta uero murorum urbis Iericho, quos subuertit Iesus filius Naue adhuc ex parte parent. Arbor uero sycomori, in qua ascendit Zacheus, stat iuxta domum Raab. Non longe autem ab Iericho est locus, unde Helias raptus est in celum. Trans Iordanem uero sunt montes excelsi ualde, inter quos est altior unus, qui uocatur Nabau, in quo ascendit Moyses, quando uidit terram repromissionis, et mortuus est. Gabaon non longe est ab Hierusalem, quam expugnauit Iesus. Emmaus autem, ubi dominus cum discipulis suis post resurrectionem comedit, sexaginta stadiis ab Hierusolimis distat. In turre autem Cades domus fuit Iacob, cuius fundamenta usque hodie parent.

In Galilea autem est uilla Some, de qua fuit Abisac Sunamitis et mulier, in cuius domo mansit Elyseus, quae domus usque hodie permanet. A monte uero Hermon, qui excelsus ualde est, omnis Galilea uidetur, * in quibus nichil pulchrius est; nam cum sit planities grandis, aliud nichil est nisi uineae et oliueta.

Ibi autem ager est, in quo Dominus cum discipulis suis [*](16 sicomori C 27 elizeus Riant 30 pulcrius C )

112
comedit; ibi lapis est, in quo cubitum fixit Dominus, qui usque hodie uidetur. Non longe uero ab eodem monte fons est, quem Saluator benedixit, qui fons ad omnes infirmitates ualet.

In uilla uero Naym in domo uiduae, cuius filius resuscitatus est, nunc ecclesia est; sepultura autem, in qua ponere eum uolebant, usque hodie est.

In Nazara uero est hortus, ubi Dominus fuit, postquam reuersus est de Egypto.

Bedae c. XIII.

Anonymus: Duo autem miliaria ecclesia ista distat ab eadem uilla, quae olim dicta est Sychem. A longe uero ab eadem ecclesia passus quingentos est ecclesia, in qua requiescit sanctus Ioseph.

Bedae c. XV.

Anonymus: Spelunca uero, in qua habitauit, magna est et lucidissima, ubi est positum altarium, et ibi intra ipsam speluncam est locus, unde aquam tollebat. In eadem autem ciuitate, ubi fuit synagoga, nunc est ecclesia, ubi dominus legit librum Ysaiae. Foris autem castellum fons est, unde aquam sumebat Maria.

Bedae c. XVI.

Anonymus: Valde autem est excelsior et altior quam Hermon; nam et Galilea omnis et mare Tyberiadis inde apparet; contra se uero positi sunt montes utrique.

In Endor est domus pythonissae, ad quam fuit Saul nocte, de qua domo adhuc fundamenta parent. In Tyberiadis in eo loco nunc ecclesia est, in qua domus fuit apostolorum Iacobi et Iohannis. Ibi etiam iuxta mare Tyberiadis est, super quam dominus pedibus ambulauit. In Capharnaum autem ex domo [*]( 1 fecit perperam Gamurrini 7 ortns C 15 abitauit C 16 altare Riant 18 sinagoga C 25 faul C 28 quem Gamurrini 29 pedibus om. Gamurrini )

113
apostolorum principis ecclesia facta est, cuius parietes usque hodie ita stant, sicut fuerunt. Ibi paraliticum Dominus curauit. Illuc est et synagoga, in qua Dominus daemoniacum curauit, ad quam per gradus multos ascenditur; quae synagoga ei lapidibus quadratis est facta. Non longe autem inde cernuntur gradus lapidei, super quos Dominus stetit.

Ibidem uero super mare est campus herbosus, habens foenum satis et arbores palmarum multas et iuxta eas septem fontes, qui singuli infinitam aquam emittunt, in quo campo Dominus de quinque -Į>panibus et duobus piscibus populum satiauit. Sane lapis, super quem Dominus panem posuit, est factum altarium, de quo lapide nunc frustra tollunt uenientes pro salute sibi et prodest omnibus. Iuxta cuius ecclesiae parietes uia publica transit, ubi Mattheus apostolus theloneum habuit. Inde in montem, qui iuxta est, est specula, in qua ascendens beatitudines dixit Saluator. Non longe autem inde est synagoga, quam Saluator maledixit; nam cum transiret Saluator et illam ludaei fabricarent, interrogauit eos dicens: \'Quid facitis?\' et illi: \'Nihil\'. Et Dominus: (Ergo si nihil est, quod facitis, nihil erit semper\\ Quod usque hodie ita permanet. Postmodum enim, quotiens uoluerunt illam Iudaei fabricare, quidquid per diem faciebant, per noctem diruebatur et mane semper in ea mensura inueniebatur fabrica eius, in qua fuerat tunc, quando maledicta est. Inde autem non longe sunt montes Gelboe, ubi est et uicus Gebus, ubi mortui sunt Saul et Ionathas. In Iezrael autem uinea, quae fuit Naboth, nunc puteus tantum est; ibi et fundamenta turris usque hodie apparent. Sepulchrum uero Iezabel usque hodie ab omnibus lapidatur. Non longe autem a ciuitate est mons, in quo sedit Helias propheta, quando eum persequebatur Iezabel. A longe autem est pars montis Carmeli; est locus, ubi Helias altarium Domini consecrauit. Sebastia, quae olim Samaria dicta est, continet ecclesiam, in qua requiescit corpus [*]( 1 qui Gamurrini cuius Riant 11 fortasse: de lapide 12 frustra = frusta cf. Krit, Bem, zu Siluia p. 11 non frustra Riant et Gamurrini eum apographo Neapolitano 15 spelunca C specula ipse conieci 31 altare Gamwrrini ) [*]( XXXVIUI ltin. Hlerosol. ) [*]( 8 )

114
sancti Iohannis baptistae et Helisei et Abdiae. In secundo autem miliario mons est altissimus, in quo sunt duae speluncae lucidissimae, in quarum una absconditi sunt prophetae sub Iezabel, in altera autem sedit sanctus Helias. Miliario autem uigesimo a Sychem est templum destructum in Silo, ubi est et sepulchrum Heli sacerdotis. In Bethel autem, ubi constructa est ecclesia in eo loco, ubi Iacob, dum iret in Mesopotamiam, uidit scalam in celum usque tendentem, ibi est etiam et sepulchrum prophetae, qui prophetauit aduersus Ieroboam. Miliario autem uicesimo secundo ab Hierusolimis inter Socchot Iudaeae et inter Zecara Mahel occidit Dauid Goliam Philisteum. In Eleutheropoli autem loco Bycoyca, in qua est sepulchrum Abacuc prophetae. Ab Eleutheropoli autem quintodecimo miliario est sepulchrum sancti Hesdrae prophetae in loco, qui dicitur Asoa, et in miliario tertio in loco, qui dicitur Chariassati, quod ante dictum est autem Morastites, est sepulchrum sancti Micheae prophetae.

Taphnis est posita super ripam fluminis Nili; ibi est palatium Pharaonis, ubi sanctus Moyses pro filio filiae Pharaonis habebatur; ibi etiam et capitanei sunt, ubi sanctus Moyses coram Pharaone mirabilia fecit.

Bedae c. XVIII.

Anonymus: Memphis uero adhuc palatium continet, ubi sanctus Ioseph frequenter ingrediebatur. Inde ad miliarium sextum contra ripam fluminis Nili est thronus Moysi et Aaron; sunt autem praedicti throni in monte excelso, ubi sunt duae turriculae, quae per gradus plurimos ascenduntur; una earum habuit tectum, alia autem sine tecto est. Ibi ascendebat Moyses, quando loquebatur filiis Israhel, cum deprimerentur, in alia uero orabat. Subtus autem in circuitu campus est, ubi filii Israhel lateres faciebant. Inde autem ad mille passus uilla est [*]( 2 in quibus C 10 zochchot C 11 phylisteum C elenteropoli C 13 eleuteropoli C 19 pro filio-sanctus MOJses om. Gamurrini 28 fortasse habet )

115
supra ripam fluminis, ubi sancta Maria cum Domino fuit, quando in Egyptum perrexit. Inter Memphis uero et Babilonia milia sunt duodecim, ubi sunt pyramides plurimae, quas fecit Ioseph ad frumenta recondenda. Eliopolis distat a Babilonia milia duodecim. In medio autem huius ciuitatis est campus ingens. in quo est templum Solis, et ibi est domus Petefrae. Inter domum autem Petefrae et templum est domus Asennec. Murus autem interior intra ciuitatem est antiquior lapideusque * tantummodo templum cum domo Asennec et domo Petefrae. Ibi uero est et uiridarium Solis, ubi columna est grandis, quae appellatur Bomon, in qua Phoenix post quingentos annos residere consueuit.

Egyptus autem cum sit ubertissima, loca tamen, quae tenuerunt filii Israhel, sunt meliora. Pars Arabiae, quae iungitur Palestinae, inaccessibile iter habet; nam licet mansionibus quindecim a... eat, loca tamen ipsa sine aqua sunt.

Ab Hierusalem autem usque ad montem sanctum Syna sunt mansiones uiginti duo. Pelusius uero metropolis est prouinciae Augustamnicae, Augustamnica autem prouincia in Egypto est. A Pelusio autem usque ad montem Syna sunt mansiones duodecim. Antequam uero peruenias ad\' montem sanctum Syna, occurrit castrum Clesma super mare rubrum, ubi filii Israhel sicco pede transierunt mare. Vestigia autem currus Pharaonis in mediis arenis parent usque in sempiternum. Rotae autem ipsae inter se multo plus habent quam currus temporis nostri, qui nunc in Romano imperio fiunt; nam inter rotam et rotam uiginti et quatuor pedes seu amplius fuerunt, orbitae autem ipsae habent binos pedes in lato. Vestigia uero currus Pharaonis usque ad mare accedunt, ubi tamen ingressus est in mare, dum uult filios Israhel comprehendere. In [*](2 memphys C 4 elyopolis C 10 ibi Riant ubi Oamurrini 11 fenix C 13 aegypti autem cum sint ubertissima loca Gamurrini 16 interiaceat Riant 19 Auguste Niceeperperam Itiant augusta nycaaim C 22 sanctum om. Gamurrini 24hodiernum conieci cf. p. 116, 2 25 abent C distant coni. Riant, parent Gamurrini 27 eo C seu conieci 28 abent C 29 accedit C acceduut Gamurrini autem C tamen scripsi ) [*]( 8* )

116
eo autem loco, in quo ingressi sunt filii Israhel in mare, id est, quousque Pharaonis orbitae parent in hodie, duo signa posita sunt, unum in dextro et aliud in sinistro, item ac si columellae factae sunt. Locus autem ipse non longe a castro est, id est de Clesma.

Clesma autem ipsa in ripa est, id est super mare; nam portus est ibi clausus, qui intro castro ingreditur mare, qui portus mittit ad Indiam uel excipit uenientes naues de India; alibi enim nusquam in Romano solo accessum habent naues de India nisi ibi. Naues autem ibi et multae et ingentes sunt; quare portus famosus est pro aduenientibus ibi mercatoribus de India. Nam et ille agens in rebus, quem logotetem appellant, id est, qui singulis annis legatus ad Indiam uadit iussu imperatoris Romani, ibi ergo sedes habet, et naues ipsius ibi stant. Hic est locus, ubi peruenerunt filii Israhel fugientes a Faraone, quando de Egypto profecti sunt; hoc autem castrum postmodum ibi positum est pro defensione et disciplina pro incursione Saracenorum.

Locus autem ipse talis est, ubi totum heremi sint, id est campi arenosi, excepto monte illo uno, qui incumbit in mari, in cuius montis latere ex aduerso conligitur marmor porphyreticum; nam ex eo dicitur appellari mare rubrum, quod hic mons, qui per spatium grande super mare rubrum iacet, rosseum lapidem habeat uel porphyreticum, nam et ipse mons quasi rosseo colore est. Qui tamen mons fuit in dextro filiis Israhel fugientibus de Egypto, ubi tamen coeperunt se ad mare appropinquare; nam uenientibus de Egypto ad dexteram partem ipse mons est erectus ualde et excelsus satis ac si paries, quem putes manu hominum excisum esse. Ipse autem mons aridus est penitus, ita ut nec fruticem in se habeat. Filii autem Israhel exeuntes de Ramesse primum per medias arenas errando ambulauerunt; cum uero [*]( 1 mari C 3 idem C item scripsi 7 qui-mare om. Gamurrini 12 logotetema C 13 ligatus C 14 ibi stant ipsius Gamwrrini 19 totus heremi hesint C totum heremum hesit in campo arenoso mutat Siant 22 quia Gamurrini 29 excissum C )

117
ad mare rubrum appropiauerunt, tunc mons, de dextro illis qui apparebat, in proximo factus est; et iungentes se ipsi monti perueniunt ad mare, latus autem montis illius excelsi de dextro illis ueniebat et mare de sinistro; tunc subito euntibus eis ante ipsos apparuit locus ipse, ubi mons in mare iungebat, immo ingrediebatur, ut promontoria faciunt. Campus autem ipse, ubi filii Israhel nocte illa manserunt cum Moyse. infinitus est et planities eius ingens. Distat uero locus, ubi incumbit mons in mare, a castro Clesma passus quingentos. Inter castrum autem et ipsum montem medius est locus a promontorio montis, ubi ingressi sunt filii Israhel in mare et Pharao post eos. Traiectus autem, ubi transierunt sicco pede mare rubrum, habet octo milia passus in lato.

Mare autem rubrum non ob hoc habet nomen, quia rubra est aqua aut turbulenta, sed adeo est limpidus et perlustris et frigidus ac si mare Oceanus. Ibi elecesse nimii saporis et suauitatis sunt. Omne autem genus piscium in eodem mare sunt tanti saporis ut pisces maris Italici. Deinde omnia, quaecunque de mare desiderari solent, illic ad cibum habundant. Ibi sunt bucchinae et conchylii diuersa genera, sfondili uero et cocleae diuersae et ingentes; per litus autem eius diuersae res iacent, sed maiores et pulchriores quam in nullo mari. Corallum uero in eodem littore plurimum est, ipse autem mare rubrum pars Oceani est.

Desertum uero Sur heremus est infinitae magnitudinis, quantum potest unquam homo conspicere, et arena solitudinis illius inaestimabilis, ubi triduo ambulauerunt sine aqua. A deserto autem Sur usque ad Maran est mansio una per ripas maris. In Maran uero arbores palmarum paucissimi sunt; sunt illic et duo fontes, quos indulcauit sanctus Moyses. Inde autem per triduum de sinistro heremus est infinitus usque in locum, [*]( 6 inngebat] fortaase incumbebat ubi promontoria perperam Gamurrini 12 cum eis Gamurrini 13 abet C 15 prelustris C 16 miri Gamurrini . 18 ytalici C 20 fondili C 22 pulcriores C 26 unquam om. Gamurrini 28 ripam Gamurrini )

118
qui dicitur Arandara; Arandara autem est locus, qui appellatus est Helim. Ibi fluuius currit, qui tamen tempore aliquo siccatur, sed per ipsius alueum siue iuxta ripam ipsius inueniuntur aquae. Herba uero illic satis habundat, arbores autem palmarum illic plurimae sunt. A transitu autem maris rubri, id est Sur, non inuenitur tam amoenus locus cum tanta et tali aqua et tam habundante nisi istum. Inde ergo media mansio iuxta mare est.

Demum uero apparent duo montes excelsi ualde, a parte uero sinistra, antequam ad montes uenias, locus est, ubi pluit Dominus manna filiis Israhel; montes uero ipsi excelsi et erecti ualde sunt. Ab alia uero parte montium uallis planissima est ac si porticus, ducentos passus uallis ipsa in latitudine habens. Ab utroque autem latere uallis montes ipsi excelsi et erecti sunt. Ubi autem montes aperti sunt, est uallis sex milibus passibus lata, longitudinis autem satis plus habet. Montes uero toti per girum excauati sunt, taliter autem factae sunt criptae illae, ut, si suspendere uolueris uela, cubicula pulcherrima sint; unumquodque autem cubiculum est descriptum litteris hebraeis. Aquae etiam ibi bonae et habundantes satis in extrema ualle sunt, sed non quales in Helim. Locus uero ipse uocatur desertus Pharan, unde missi sunt exploratores a Moyse, qui considerarent terram; ab utrisque uero partibus locus ille munitus est montibus. Non fert autem locus ille agros aut uineas nichilque aliud illic est nisi aqua et arbores palmarum.

Prope uero ad uicum Faram ad mille quingentos passus coangustantur montes illi, ut uix triginta passibus lata ibi sit uallis illa. Ibi appellatur locus ille Raphidin, ubi Amalech occurrit filiis Israhel, et ubi murmurauit populus pro aqua, et ubi lethro socer Moysi ei occurrit. Locus uero, ubi orauit Moyses, quando Iesus expugnauit Amalech, mons excelsus est ualde et erectus, imminens super Faran; ubi autem orauit Moyses, ecclesia nunc constructa est. Locus autem ipse, [*]( 10 est om. Gamwrrini 22 Pharon Miant cum codice, ut uidetur 28 Amalech Riant Hamalech Gamurrini )

119
quemadmodum sedit et quemadmodum lapides sub cubitum habuit, hodie paret. Ibi etiam Moyses deuicto Amalech altare Domino aedificauit. In tantum autem locus iste [quo]usque ad quingentos passus erectus est, ac si per parietem subeas. De Faran uero usque ad montem sanctum Syna milia triginta quinque. Porro in Aseroth adhuc apparet, quemadmodum fuit de lapide uallum ipsum, ubi habitauerunt filii Israhel, cum reuerterentur a monte dei. Throni etiam tres ibi sunt de lapidibus facti modice in editiori loco, unus Moysi, reliqui uero Aaron et Iethro. Cella autem, ubi separata fuit Maria Moysi soror, usque hodie super terram duos pedes eminet.

Ab Aseroth autem usque ad montem sanctum Syna inter montes ad dexteram et sinistram totum per uallem ipsam monumentis plenum est. Prope uero montem sanctum in loco, qui appellatur sepulcra concupiscentiae, totum sepulcris plenum est. Antequam uero peruenias ad montem Syna, sunt sex montes, qui faciunt uallem infinitam, planissimam et ualde pulchram. Trans uallem uero ipsam apparet mons sanctus Syna. Locus autem, ubi se montes aperiunt, iunctus est cum eo loco, ubi sunt sepulcra concupiscentiae. A loco autem, unde uidetur, usque ad montem Syna sunt per uallem ipsam quatuor milia passuum. Vallis autem ipsa ingens ualde est, iacens sub pedibus montis dei, quae habet in longitudine passus sedecim milia, in latitudine autem quatuor milia. Qui uult ergo ad montem sanctum pergere, per transuersum ad uallem illam deambulat. Haec est autem uallis ingens et planissima, in qua filii Israhel commorati sunt, quando Moyses fuit in montem quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Locus autem, ubi factus est uitulus, usque hodie ostenditur, nam lapis grandis ibi fixus stat. Haec ergo uallis ipsa est, in cuius capite ille locus est, ubi sancto Moysi locutus est deus in rubo de igne. Ab uno autem latere optimus est ascensus in montem et ab alio descensus; per [*]( 2 parent Siant Hamalech Gamurrini 3 ipse usque Gamurrini 7 abitauerunt C 8 ibi om. Gamurrini 24 ad om. Gamuqrini 25 ipsam Gamurrini )

120
medium autem uallis transuersatur et sic ad montem dei peruenitur. Mons uero ipse in giro quidem unus esse uidetur, intus autem plurimi sunt, sed omnes illi unus mons Syna appellatur. Specialis autem ille mons est, in cuius summitate est ille locus, ubi descendit maiestas dei, qui mons in medio omnium montium est. Et cum omnes, qui per girum sunt, excelsissimi sint, tamen ipse ille medianus. in quo descendit maiestas dei, tanto altior est omnibus illis, ut, cum quis ascenderit in illo, prorsus omnes illi montes, quos excelsissimos uiderit, ita sub monte uidentur Syna ac si colliculi. Mons autem cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialiter Syna dicitur, tamen uideri non potest, nisi ad propriam radicem illius ueneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam ex eo descenderis, inde et de contra illum uides, quod, anteaquam in eum ascendat, facere non poterit. Montes uero, qui in circuitu sunt, cum maximo labore ascenduntur, quoniam non ascenduntur per girum in cocleis, sed directe ascenduntur ac si per parietem et directe descenduntur. In uertice autem montis Sina, ubi lex Moysi data est, ecclesia parua constructa est. In summitate uero montis illius nullus habitat, nichil est enim ibi aliud nisi sola ecclesia et spelunca, in qua habitauit sanctus Moyses. Mons uero ipse totus petrinus est, ita ut nec fruticem habeat. De summitate uero montis mediani ita subtus uidentur esse illi montes excelsissimi quasi colliculi. A uertice autem montis Syna Egyptus, Palestina, mare rubrum, mare parthenicum, quod mittit Alexandriam, nec non et fines Saracenorum uidentur.

In monte uero Choreb, qui eidem monti coniunctus est, est ecclesia et ante ecclesiam spelunca, in qua latuit sanctus Helias sub Achab. Ostenditur ibi etiam altarium lapideum, quem posuit ipse sanctus Helias ad offerendum deo. Non longe autem inde est locus, ubi stetit sanctus Aaron cum septuaginta senioribus. In eo loco tectum non est, petra tamen [*]( 5, qui mons-maiestas dei om. Oamurrini 13 eum om. Gamurrini 20 uero Gamurrini autem Riant )

121
ingens per girum habens planitiem supra se, ubi illi steterunt; in medio autem lapideum altarium est. In capite uero uallis, quae monti subiacet, ibi ecclesia est in eo loco, ubi locutus est Dominus Moysi in rubo, qui rubus usque hodie uiuit et mittit uirgulta; ibi ergo aqua est optima. Ostenditur etiam in ipsa ualle, qualiter unusquisque habitationes habuerant, de quibus habitationibus usque in hodiernum diem fundamenta parent, quemadmodum fuerunt lapidibus circumdata. Ibi etiam est locus, ubi tabernaculum foederis primitus fixum est. Ab alia uero parte inter montes exitur et incipitur iam iuxta mare ambulari, ita ut subito per aquam maris ambules, subito etiam in quingentos passus per arenam ambulatur heremi; uia enim illic penitus non est, sed qui ibidem ambulant, in locis et locis signa ponunt, ad quae signa per diem ambulant, nocte autem signa cameli attendunt.

A mare autem rubro usque ad Arabiae ciuitatem mansiones quatuor sunt. Filii autem Israhel, quando egressi sunt de Egypto, quantum ibant dextra, tantum redibant sinistra; quantum denuo in ante ibant, tantum denuo retro reuertebantur, et sic fecerunt ipsi ..... [*]( 1 ingens est Gamurrini 6 habuerat Gamurrini 11 ambulare Riant 14 ad quod signum C 16 autem om. Riant 19 in ante] sinistra perperam Gamurrini 20 Riant adnotat: C pauca addit, quae abraso codice legi non possunt. )

122
123